PL 20, col. 120
Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne
In English: The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.41 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.40 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 1.42
annorum, quam amplius, annotarim. Sed non
dubito librariorum potius negligentia, praesertim tot
jam saeculis intercedentibus, veritatem fuisse corruptam,
quam ut propheta erraverit: sicut in hoc
ipso nostro opusculo futurum credimus, ut describentium
incuria, quae non incuriose a nobis sunt digesta,
vitientur. Igitur Salomon coeptum templi opus vigesimo
anno explicuit. Celebrato deinde ibidem sacrificio,
dictaque oratione, qua populum templumque
benedixit, Dominus ad eum locutus est, denuntians
fore, si quando peccassent ac Dominum reliquissent,
templum illud solo aequandum. quod jampridem impletum
videmus, et mox . . . . connexum rerum ordinem
exponemus. Interea Salomon florens opibus,
omnium qui umquam fuerant regum ditissimus, quique
semper ordo rerum est, ab opibus in luxum et
vitia delapsus, cum adversum interdictum Dei ex
alienigenis conjugia sumpsisset, et jam septingentas
uxores et trecentas concubinas haberet, idola eis
ritu gentium suarum, quibus litarent, constituit.
Quibus rebus aversus Dominus, graviter increpito
poenam denuntiavit, fore ut regnum ex parte majore
ademptum filio, servo illius traderetur; idque ita
accidit.
XLI.
Nam defuncto Salomone anno imperii quadragesimo,
cum Roboam filius anno aetatis sexto et
decimo regnum patrium tenere coepisset, pars populi
ab eo offensa discedit. Etenim cum laxari sibi stipendium
poposcisset, quod Salomon gravissimum
imposuerat; repudiatis precibus supplicum, favorem
universae plebis averterat: itaque consensu omnium,
imperium ad Hieroboam defertur. Is medio genere
ortus, aliquamdiu Salomoni servitutem pependerat:
sed cum ei responso Achiae prophetae regnum Hebraeorum
annuntiatum comperisset, necare eum
clam destinaverat; quo ille metu in Aegyptum confugit:
ibique uxore accepta ex stirpe regia, cognita
demum Salomonis morte in solum patrium regressus,
voluntate populi, ut supra retulimus, sumpsit imperium.
Penes Roboam tamen duae tribus, Judae et
Benjamin, resederant: ex his ad trecenta millia paravit
exercitum. Cumque acies promoverentur, verbis
Dei populus admonetur, praelio abstineret: ex
suo nutu Hieroboam regnum accepisse. Ita spreto
regis imperio, exercitus dilapsus, Hieroboam imperium
invaluerat: sed cum Hierosolymam Roboam
obtineret, ubi templo a Salomone facto populus sacrificare
Domino consueverat; veritus Hieroboam, ne
ab eo plebem religio averteret, statuit animos ejus
superstitione occupare. Itaque vaccam auream in Bethel,
alteram apud Dan constituit, quibus populus
litaret: sacerdotesque, omissa Levi tribu, ex plebe
instituit. Invisum Domino flagitium expostulatio consecuta.
Crebra deinde inter reges praelia: dubio
eventu regnum obtinebant. Roboam septimo et decimo
imperii anno exacto, vita functus est.
XLII.
In hujus locum Abiu filius ejus regnum
Hierosolymae sex annos tenuit; quamvis in Chronicis
triennio regnasse referatur. Huic Asa filius successit,