PL 20, col. 148

Chronici (Sulpicius Severus), J. P. Migne

In English: The Sacred History Of Sulpitius Severus 2.34 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 2.33 · The Sacred History Of Sulpitius Severus 2.35

Tum siquidem Hierosolyma horrens ruinis,
frequentissimis ac magnificentissimis Ecclesiis est
adornata: namque Helena mater principis Constantini,
quae Augusta cum filio conregnabat, cum Hierosolymam
agnoscere concupisset, reperta ibi idola
ac templa protrivit: mox usa regni viribus, basilicas
in loco Dominicae passionis et resurrectionis et ascensionis
constituit. Illud mirum, quod locus ille in
quo postremum institerant divina vestigia cum in
coelum Dominus nube sublatus est, continuari pavimento
cum reliqua stratorum parte non potuit: siquidem
quaecumque applicabantur, insolens humana
suscipere terra respueret, excussis in ora apponentium
saepe marmoribus. Quin etiam calcati Deo
pulveris adeo perenne documentum est, ut vestigia

impressa cernantur, et cum quotidie confluentium
fides certatim Domino calcata diripiat, damnum tamen
arena non sentiat: et eadem adhuc sui speciem,
velut impressis signata vestigiis, terra custodit.
XXXIV.
Ejusdem reginae beneficio crux Domini
tum reperta, quae neque in principio obsistentibus
Judaeis potuerat consecrari, et postea dirutae civitatis
oppressa ruderibus, non nisi tam fideliter requirenti
meruit ostendi. Igitur Helena primum de loco
passionis certior facta, admota militari manu, atque
omnium provincialium multitudine in studia reginae
certantium, effodi terram et contigua quaeque ac vastissima
ruinarum purgari jubet: mox pretium fidei
et laboris tres pariter cruces, sicut olim Domino ac

latronibus duobus fixae fuerant, reperiuntur. Hic
vero major dignoscendi patibuli in quo Dominus pependerat,
difficultas omnium animos mentesque turbaverat,
ne errore mortalium forsitan pro cruce Domini
latronis patibulum consecrarent. Capiunt deinde
consilium, ut aliquem recens mortuum crucibus
admoverent. Nec mora, quasi Dei nutu funeris exstincti
solemnibus exsequiis deferebatur, concursuque
omnium feretro corpus eripitur. Duabus prius
frustra crucibus admotis, ubi Christi patibulo attactum
est, dictu mirabile! trepidantibus cunctis funus
excussum, et inter spectatores suos astitit. Crux
reperta, dignoque ambitu consecrata.
XXXV.
His per Helenam gestis principe Christiano
libertatem atque exemplum fidei mundus acceperat:

sed longe atrocius periculum cunctis Ecclesiis
illa pace generatum. Namque tum haeresis
Ariana prorupit, totumque orbem invecto errore
turbaverat. Etenim duobus Ariis acerrimis perfidiae
hujus auctoribus, imperator etiam depravatur:
dumque sibi religionis officium videtur implere, vim
persecutionis exercuit: actique in exsilium episcopi,
saevitum in clericos, animadversum in laicos, qui
se ab Arianorum communione secreverant. Quae
autem Ariani praedicabant, erant hujuscemodi: Patrem
Dominum instituendi orbis causa genuisse filium:
eo pro potestate sui ex nihilo, in substantiam
novam atque alteram, factum Dominum novum alterumque:
fuisse autem tempus quo filius non fuisset.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.