PL 20, col. 21

Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

hominum, nunc revelatum est sanctis ejus [(Ephes. III,
5)]
. Revelatum plane. Ostendit enim eminentes divitias
gloriae suae, in bonitate super nos Christo,
qui ipse est gloria Dei Patris. Ipse vera progenies
Ingeniti. Hoc est: Nemo scit quomodo genitus sit
Filius. Nemo utique, sed ex his in quibus, ut ait
Dominus, verbum ejus non capit [(Joan. VIII, 37)]
; sicut
nec Judaeis, ad quos idem Dominus ait: Vos, inquit, ignoratis unde veniam, et quo eam;
quia secundum
carnem judicatis [(Ibid., 14, 15)]
. Quomodo enim
nemo, si Pater dicit: Eructavit cor meum verbum
bonum [(Psal. XLIV, 2)]
? Quomodo nemo, si Filius
ait: Ego ex ore Altissimi prodivi [(Eccl. XXIV, 5)]
? Noli
quaerere amplius, et non habes quod requiras; nosti
enim totum: quia quod dicitur, totum est. Ex ore

inquit, Altissimi prodivi. Haec est enim nativitas perfecta
Sermonis, hoc est principium sine principio.
Hic est ortus habens initium in nativitate, in statu
non habens. Ex Deo enim innascibili Deus nascibilis
exivit, unus ab uno, verus a vero, plenus a pleno;
ac sic nascendo in his quae erant semper, non
coepit esse quod natum est de non conceptis, nec
habet tempus quod est intemporali Patri congenitum
per naturam. Scriptum est enim: Deus spiritus
est [(Joan. IV, 4)]
: et ex Deo natus est aeternus. Ut
ergo ejus naturae, qua constat aeternitas. Non igitur
imperfectus Filius, licet natus, quia natus est a perfecto:
nec imminutus ille qui genuit, quia genuit
de semetipso. Totus enim dedit totum, ut secundum
Spiritus virtutem totus esset in toto.
CAPUT XII. Mali doctores quid sentiant, quomodo pugnent.

Sed jam se mali doctores intra artis suae secreta
non continent, et adversus veritatem, et ipsa veritate
consistunt, habentes cornua ut agni, et loquentes
tamquam dracones. Volentes igitur a Patre Filium
scindere et infra Deum ponere, de Evangelio
praescribunt: Pater, inquit, major me est [(Joann.
XIV, 18)]
. Et quomodo major? statim haeretica praesumptione
definiunt: Honore, claritate, dignitate,
majestate. Quod si ita est, cur jubetur ut omnes honorificent
Filium, sicut honorificant Patrem? Quod si
ita est, ergo quotidie blasphemamus in gratiarum actionibus
et oblationibus sacrificiorum, communia

haec Patri et Filio confitentes; quia scilicet non potest
Filius non totum habere quod Patris est, cum
ipse totus in Patre sit. Denique Joannes ait: Deum
nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius qui est in
sinu Patris [(Joann. I, 18)]
. Et ideo inquit: Omnia tua
mea sunt, et mea tua [(Joann. XVII, 10)]
; et: Nihil potest
Filius facere a semetipso [(Joann. V, 19)]
, et: Non
veni voluntatem meam facere, sed ejus qui me misit [(Joann. VI, 38)]
.
Quod utique non infirmitatis confessio
est, sed unitatis assertio. Dixerat enim et
contra infirmitatem et pro unitate: Qui me misit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.