PL 20, col. 23

Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

me propter quod unxit me [(Isa. LXI, 1)]
. Quam
haeresim Dominus praevidens: Non creditis, inquit, quia ego in Patre et Pater in me
[(Joann. XIV, 10, 11)]
?
Certe non dixit: Ego sum Pater, et ego in me:
sed, Ego in Patre et Pater in me: quo dicto duas
haereses elisit, Sabellianam scilicet et Arianam.
Patrem et Filium non esse unam personam, ut Sabellius:
aut duas substantias, ut Arius, sed (ut
fides catholica confitetur) unam substantiam et duas
docuit esse personas.
CAPUT XIV. Ex sacris litteris doctrina catholica confirmata.
Sed quid argumentis opus est? cum ipse Dominus
pronuntiaverit definitiva sententia? Quaecumque

Pater facit, eadem et Filius [(Joann. V, 19)]
: quomodo
eadem, si aspirare ad summam paternae illius
gloriae non potest? Immo quia potest, recte Joannes: Sine ipso,
inquit, factum est nihil [(Joann. I)]
. Et ipse
Dominus: Ego, inquit, et Pater unum sumus [(Joann.
X, 30)]
. Unum utique per naturam: quia quod erat
in Filio hominis, et in Patris sinu manebat. Denique: Et me,
inquit, nostis, et nostis unde sim: et non veni
a me, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis.
Ego novi eum, quia apud illum sum, et ille me misit [(Joann. VII, 28, 29)]
;
et: Solus, inquit, non sum, sed
ego et qui me misit, Pater [(Joann. VIII, 16)]
; et: Sicut
me novit Pater, et ego novi Patrem [(Joann. X, 15)]
.
Nescio autem an nosse potuerit Patrem Filius, si
initium sortitus est Filius. Genitus enim nosse non

potuit ingenitum, antequam genitus est. Jam ergo
non sic Patrem novit, ut notus a Patre est: et adscribendum
ei mendacium (quod in Domino cadere
non debet) et merito adscribendum, si assertio ejus ratione
non steterit. Non stabit autem nisi ille est,
et qui non solum exivit a Patre, sed in Patre et est,
et fuit semper. Omnia, inquit, tradidit Pater in manu
ejus [(Joann. III, 55)]
. Quomodo omnia, nisi et omnis
temporis? Quomodo autem omnis temporis, si initio
non caret? Quamlibet enim ante omne tempus natum
dicatis, tamen quia vultis eum aliquando coepisse
qui natus est, nec fuisse quod factum est: nescio
quomodo defendatis omnia illum a Patre et omnis
temporis consecutum.
CAPUT XV. Ambigue loquuntur haeretici. Unus Deus. In Patre Deo Filius Deus.
Subjectus, inquit, Patri Filius cum omnibus his,
quae ei ipse Pater subjecit. Quod venenatum virus
exquisitorum verborum velamine tegitis. Nos quae
audivimus a patribus nostris, constanter praedicamus:
et vos ergo doctrinam patrum vestrorum deserere
nolite. Illi, inquam, libere Deum gloriae coelestis
non Deum verum esse, sed creaturam Dei perfectam
esse dixerunt. Vos tamen idem sentientes
abrupta blasphemia, verba vitantes, ambigua sectamini
ad decipiendos simplices et incautos. Subjectum
enim Patri Filium, non Patris vel Filii nomine,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.