PL 20, col. 26
Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne
si uni eorum affinis deprehenditur, aequum est
etiam illa quae fuerant defensa, dissolvi. Invisibilem,
inquit, Patrem esse. Quasi vero usquam inveniamus
vel Filium sine transfiguratione fuisse visibilem, antequam
Patri obediens fieret ex aeternitate corporeus.
Quamvis enim et Abrahae visus sit, et Jacob, et
Moysi, et Isaiae, et Ezechieli; tamen visionis illius
qualitas explicatur. In somno enim et in speculo et
in aenigmate visus refertur. Denique et Moysi postulanti
ut cognoscenter eum videret, Nemo potest, inquit, faciem meam videre: quia nemo qui eam viderit,
vivet
[(Exod. XXXIII, 20)]
. Ergo hoc loco aut Patrem
locutum fuisse contendant, qui invisibilem esse se
dicit: aut si Filium non negant, hunc locutum sciant,
et illum suo nomine invisibilem fuisse, ut Sermonem,
ut Spiritum. Invisibilis Deus denique quomodo
visus sit, eadem scriptura testatur. Refert enim locutum
cum eo Deum, tamquam ad amicum, facie
ad faciem. Ac deinceps subjungit postulasse Moysem,
ut faciem ejus videret: quam utique si viderat,
non statim postulasset videndam. Ait quidem Jacob: Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta
est anima mea
[(Gen. XXXII, 30)]
: sed quomodo eam
faciem videndo salvatus est, quae, si videatur, occidit?
Quomodo et Dominus ostenderat faciem suam,
quam videri non posse postmodum dixit, nisi illa
conditione qua supra diximus, in speculo scilicet et
in aenigmate, in somnio et visione? Hoc est ergo,
illam visibilem materiam assumpsisse cum placuit,
statim vero invisibilem perseverare: quia necesse
est, si visibilis docetur, non ex eo illum esse quem
invisibilem confitemur.
CAPUT XVIII. Filius Dei unitatis vinculum servans cum Patre, in terris hominem gestabat, neque a coelis aberat.
Sed hanc assertionem, ut quaestionibus Testamenti
veteris expediant, de novo Testamento sumunt
confirmationem. Ait enim Dominus et Deus
cum de Patre loqueretur [(Joan. I, 18)] , nulli Patris
imaginem visam: quod si imago Patris ipse
est Filius, ut Apostolus probat [(Heb. I, 3)] , negat
visibilem fuisse, dicendo, nulli Patris imaginem
visam. Et ideo, Nec me, inquit, nostis, neque
Patrem meum [(Joan. VIII, 19)]
. Et hic certe duos
confirmat ignotos, tam autem duos quam inseparatos.
Nam si ipsum nossent, et Patrem nossent:
quia per individuitatem neque sciri neque
ignorari alter sine altero poterat. Similis igitur de
mortali et passibili ratio subsequitur. Nam si neque
initium habet Filius, utpote qui semper in
eo et fuerit et sit, cui initium non datur; neque
visibilis, qui in sinu invisibilis perseverat: jam
nec mortalis nec passibilis habendus est, ex ea tamen
substantiae parte qua Deus. Scimus enim nihil
spiritum Dei passum, dumtaxat suo nomine: quia
impassibilis Deus, quia Deus spiritus [(Joan. IV, 24)]
.