PL 20, col. 29

Liber contra Arianos (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

II, 6-8), sapientia et ratione et spiritus ratione et
spiritus virtute constructus, hoc est, totam vim Dei
possidens, non se Deo Patri adaequavit, sed formam
servi accipiens humiliavit se usque ad mortem.
Induerat enim quod servire, quod mori posset:
hominem scilicet quem excitatum exhibuit ad
coelum, et secundus Adam per obedientiam restitueret
quod primus transgressione perdiderat. Si qui
igitur adhuc et de Apostolo requirit dominicum
statum, id est, singularis substantiae qualitatem,
quae per naturam auctori suo jungatur, audiat ad
compendium quid idem Apostolus senserit, cum Dei
Patris investigabiles vias et recondita retro sacramenta
loqueretur. Ex ipso, inquit, et per ipsum, et
in ipso omnia [(Rom. XI, 36)]
. Cum dicitur per ipsum,

agnosco Filium significari: legi enim, Per ipsum
omnia [(Joan. I, 3)]
. Cum in ipso nuntiatur, nihil novi
est; in ipso enim omnium seminum initia constiterunt.
Sed cum refertur, ex ipso, certe ad Patrem ut
ad rerum omnium respicitur auctorem. Et si ita est,
ut est, quomodo his ratio constabit distincta jungentibus,
hoc est referentibus ad unum omnia; cum alius
sit, ex quo omnia; et alius, per quem omnia? quia
alius ingenitus, alius unigenitus, nisi alia conditione
qua recte dicitur: et ex Filio omnia, dum in
ejus corde est per naturam, ex quo omnia; et per
Patrem omnia, dum in eo semper est, per quem
omnia. Pater enim sensu agit: Filius vero qui in
Patre sensus est, videns perficit. Non ergo Apostolum
temere pronuntiasse credendum est: sed illud

credendum non ita est credidisse, Filium scilicet
Dei secundum carnem factum esse quod non
erat, secundum spiritum vero esse quod fuerit; quia
quod fuit semper, non potest non fuisse.
CAPUT XXII. Quid Patropassiani? quid Ariani? Fidei regula quae?
Tenenda est igitur ratio quae per arduum et angustum
tramitem repit, circumjacentibus hinc et
inde praeruptis quae zabolica fraude caecata plana
et facilia submittunt, ut in ruinam mergant
excessus. Nam si unum Deum singulariter nominamus,
excludentes vocabulum secundae personae, furorem
ejus haeresis approbamus, quae ipsum asserit

Patrem passum. Si admittimus numerum cum divisione,
jungimur cum Arianis, qui factum a Deo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.