PL 20, col. 33

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

eodem libello damnaverim, et personarum distinctionem,
secundum vocabulum scripserim? Nam et
nemo pro una persona potest, unum sunt, dicere, vel
unitatem generis, nisi personis assignare.
Quis autem catholicorum ignorat Patrem vere
esse Patrem, Filium vere Filium, et Spiritum sanctum
vere esse Spiritum sanctum? sicut ipse Dominus
ad apostolos suos dicit: Euntes baptizate omnes
gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [(Matth. XXVIII, 19)]
.
Haec est perfecta Trinitas in
unitate consistens, quam scilicet unius substantiae
profitemur. Non enim nos secundum corporum conditionem
divisionem in Deo facimus: sed secundum
divinae naturae potentiam, quae in materia non est,
et nominum personas vere constare credimus, et

unitatem divinitatis esse testamur.
Nec extensionem partis alicujus ex Patre (ut quidem
putaverunt) Dei Filium dicimus, nec verbum
sine re, ut velut sonum vocis accipimus: sed tria
nomina, et tres personas unius esse essentiae, unius
majestatis atque potentiae credimus. Et ideo unum
Deum confitemur, quia unitas majestatis plurium
vocabulo deos prohibet appellari.
Denique Patrem et Filium catholice nominamus;
duos autem deos dicere nec possumus, nec debemus;
non quod Filius Dei Deus non sit, immo verus
Deus de Deo vero: sed quia non aliunde, quam de
ipso uno Patre Dei Filium novimus, perinde unum
Deum dicimus. Hoc enim prophetae, hoc apostoli
tradiderunt, hoc ipse Dominus docuit, cum dicit:
Ego et Pater unum sumus
[(Joan. X, 30)]
. Unum ad
unitatem divinitatis, ut dixi, refert: sumus autem
personis assignat. Sed et apostolus ait: Unus est,
inquit, Deus Pater, ex quo omnia; et nos in ipso:
et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia; et
nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia [(I Cor. VIII, 6)]
.
Qua de re explanatis his verbis quae scrupulum,
non mihi qui scio quod dixerim, sed aliis inferebant,
puto occasionem malae interpretationis fuisse sublatam.
Nam et professio fidei manifesta est, et persona
cum vocabulis constat, et una divinitas assignata
est.
Vel si adhuc aliquid quod legentibus ambiguum
videatur in verbis, ad sensus debent verba conferri;

quia non simplicitas verborum, sed mali intellectus
obstinatio culpam olet. At cum sensus noster cum
veritate concordet, et verba debent cum ratione
sincerissima. Unde a simplicitate Christiana academicus
disputator abscedat.
CAPUT I. Nihil periculosius iis haereticis, quibus multa nobiscum paria sunt. Hi cum integre per omnia decurrere videantur, uno tantum verbo simplicem fidem inficiunt. Sublato nomine substantiae, quod isti de evangelica et apostolica fide patrumque traditione auferre volunt, subtiliter Ariana haeresis intromittitur. Qua ratione istud nomen tollere laborarint.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.