PL 20, col. 332

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

suis terrena jam relinquentibus et superna petentibus,
velut 20 in alto jam positis, praecepta traderet
coelestium mandatorum: et provisas olim benedictiones
divino munere largiretur, secundum quod David
ante testatus fuerat, dicendo: Etenim benedictionem
dabit qui legem dedit [(Psal. LXXXIII, 8)]
. Et ut apertius
et gratiam apostolorum, et auctorem tantae hujus
benedictionis ostenderet, addidit dicens: Ambulabunt
de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion:
Filius scilicet Dei, qui in Sion apostolis benedictiones
donavit. Idem enim in hoc monte benedictiones
apostolis dedit, qui jamdudum in monte Sina Moysi
legem tradiderat, probans se esse utriusque legis
auctorem, secundum quod per Jeremiam ipse Dominus
manifestat dicens: Et dabo illis testamentum novum:

non tale quale jamdudum dedi patribus eorum,
cum educerem eos de terra Aegypti; sed hoc est testamentum
quod dabo illis: scribam leges meas in cordibus
eorum, et in sensu eorum scribam illas [(Jerem.
XXXI, 31, 32)]
. Et jamdudum quidem cum lex daretur [(Exod. XIX, 21)] ,
juxta montem populus prohibebatur
accedere: nunc autem Domino dicente in monte
nemo prohibetur; immo potius omnes invitantur ut
audiant: quia in lege severitas est, in Evangelio
gratia: illic terror incredulis incutitur, hic credentibus
benedictionum munus infunditur. Si vis ergo
et tu benedictionem a Domino accipere, relinque
terrenam conversationem, pete vitam supernam;
ascende in altitudinem fidei tamquam montem, ut
benedici jure a Domino 21 merearis. Sed quae jam

ipsa verba benedictionum sint, videamus.
II.
Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum
est regnum coelorum. Plures quidem novimus
pauperes: sed non quia tantum pauperes, idcirco
beatos: quia unumquemque nostrum non necessitas
paupertatis facit esse beatum, sed fides devotae
paupertatis. Nam multos scimus egere quidem
saeculi facultate, nihilominus tamen a peccatis non
desinere, atque a fide Dei esse alienos; quos utique
manifestum est beatos dici non posse. Et ideo
debemus requirere qui isti beati sint, de quibus ait
Dominus: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum
est regnum coelorum. Hos utique pauperes significat
esse beatos, qui contemptis mundi divitiis, spretaque
saeculi facultate, ut Deo fierent divites, mundo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.