PL 20, col. 348

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

III.
Alii vero, quorum assertio planior mihi videtur,
adversarium hic Spiritum sanctum existimant
intelligendum, qui adversatur vitiis et desideriis
carnis, secundum quod Apostolus manifestat, dicendo: Caro,
inquit, concupiscit adversus spiritum, et
spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur,
ut non quaecumque vultis, illa faciatis [(Gal.
V, 17)]
. Spiritus enim coelestia desiderat, caro terrena
concupiscit: Spiritus donis spiritalibus gaudet,
caro vitiis corporalibus oblectatur. Unde et Apostolus
ait: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in
quo signati estis in die redemptionis [(Ephes. IV, 30)]
.
Huic, credo, adversario peccati et erroris humani,
suadenti quae justa et sancta sunt, in omnibus obedire
nos Dominus praecepit, dum cum illo sumus in

via, id est in comitatu vitae praesentis, ut aeternam
pacem, et perpetuam societatem cum eo habere possimus.
Verum si quis voluntati Spiritus sancti dicto
non audiens et contrarius exstiterit, non dubium est,
hujusmodi hominem, post excessum vitae, Dei Filio,
qui judex vivorum ac mortuorum est, offerendum, a
quo tradetur ministro, id est, Angelo tormentorum mittendus
in carcere gehennae; unde non dimittetur, nisi
etiam 53 novissimum quadrantem reddat, id est,
omnem poenam debiti etiam usque ad novissimum
peccatum exsolvat. De hoc igitur adversario Dominus
in praesenti loco loqui intelligitur, qui adversans
peccatis nostris salutem nostram desiderat, qui
nos idcirco cupit sibi esse consentaneos, ut et poenas
inferni evadere, et regna coelestia consequi mereamur.

De quo et Salomon in libro suo testari videtur,
cum dicit: Est unus, et non est secundus,
et quidem nec filius, nec frater est ei, et non est
finis omni labori suo [(Eccle. IV, 8)]
. Et: Optimi sunt
duo quam unus, quibus est merces bona labor ipsorum;
quia si ceciderit unus, alter erigit socium suum. Vae
illi uni cum ceciderit, quia non habet qui erigat illum [(Ibid., 9, 10)]
:
ostendens quia caro quae concordiam
et societatem sancti Spiritus habere meruerit,
cum in mortem ceciderit, ab eodem Spiritu erigatur
in vitam et gloriam sempiternam. Et ideo, vae uni
illi dixit; quia cum ceciderit, non habet qui erigat
cum: id est, quia caro quae consortium Spiritus
per infidelitatem suam non meruerit habere, non in
vitam aeternam erigitur, sed in poenam perpetuam

suscitatur ab eo qui judex vivorum et mortuorum
est: cui est laus et gloria, in saecula saeculorum.
Amen.
54 TRACTATUS IX. In caput V Evangelii S. Matthaei.
I.
Deinde ait: Audistis, quia dictum est antiquis:
Non moechaberis. Ego autem dico vobis: Si quis viderit
mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus
est in corde suo [(Matth. V, 27, 28)]
. Non immerito
sanctus David ait, dicendo: Tu mandasti mandata

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.