PL 20, col. 350

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in
gehennam [(Matth. XXIX, 29, 30)]
. Non oculum mihi
vel manum corporis humani significat, sed oculum
vel manum cordis: id est, sensum malae concupiscentiae
et carnalis desiderii abscindi de cordibus praecipit,
unde omnia mala procedere ipse Dominus in
Evangelio manifestat, dicendo: De corde enim exeunt
cogitationes malae, homicidium, adulterium, blasphemiae,
falsa testimonia, et caetera quae coinquinant hominem [(Matth. XV, 19, 20)]
.
Verum, corpus detruncare
nihil proficit ad malae mentis emendationem,
in qua totus gurges est vitiorum. Denique videmus
multos orbatos oculis vel corpore debilitatos, a vitiis
tamen non cessare. Unde haec magis membra vitiorum,
malae mentis, et pravae cogitationis exscindere

nos Dominus praecipit, propter Regnum coelorum:
ne dominantibus vitiis, et corpus et anima, id est,
totus homo reus efficiatur ignis aeterni. Quidam autem
hoc de filiis vel proximis intelligendum esse
existimant, qui nobis velut oculi capitis chari sunt ac
dilecti; 57 ut si forte aliqui de hujusmodi fidei ac
spei nostrae contrarii existentes scandalum generaverint,
abjiciantur a nobis, et ut inimici salutis habeantur:
ne cum ejusmodi hominibus perfidis et
blasphemis unusquisque nostrum sociatus, pari poena
damnetur.
III.
Sed quia corporis mentio facta est, rectius id
magis de corpore Ecclesiae potest intelligi: in quo
oculus, velut pretiosum membrum, episcopus significatus
agnoscitur, qui lumine mandati divini totum

corpus illuminat. De hoc ergo dictum recte intelligitur: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et
projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum
tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam:
ut si forte hujusmodi oculus, id est episcopus,
per pravam fidem et turpem conversationem
Ecclesiae scandalum fuerit, eruendum eum esse, id
est abjiciendum a corpore Ecclesiae praecipit, ne
peccato ipsius reus populus teneatur. Scriptum est
enim quia modicum fermentum totam massam corrumpit [(I Cor. V, 6)]
.
Et iterum: Auferte malum de
vobis ipsis [(Ibid., 13)]
. In manu vero presbyter significatus
intelligitur: qui si et ipse pravam fidem
tenens aut non recte vivens, scandalum populo fecerit,
abscindi eum Dominus jubet; id est abjici, ne peccato

ipsius Ecclesia maculetur, cum Ecclesia juxta
Apostolum sancta et immaculata esse debeat [(Ephes. V, 27)] ,
per Christum Dominum nostrum
qui est benedictus in saecula. Amen.
58 TRACTATUS X. In caput V Evangelii S. Matthaei.
I.
Dehinc sequitur: Audistis, quia dictum est antiquis:
Qui dimiserit uxorem suam, det illi libellum
repudii. Ego autem dico vobis: Quicumque dimiserit
uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.