PL 20, col. 352

Tractatus in evangelium S. Matthaei (Chromatius Aquileiensis), J. P. Migne

dicendo: Jurationi non assuescat os tuum [(Eccli.
XXXIII, 9)]
. Et iterum: Sicut autem servus flagellatus
assidue, a livore non minuitur; sic omnis jurans et negotians, a peccato non purgabitur
[(Ibid., 11)]
.
Unde jurare nos prorsus non convenit. Quid enim
unicuique nostrum jurare necesse est, cum nobis
mentiri omnino non liceat; quorum verba ita vera
semper, ita debent esse fidelissima, ut pro juramento
habeantur? Et idcirco Dominus non solum
pejerare, sed etiam jurare nos prohibet; ne tunc
tantum videamur verum dicere, cum juramus; ne
quos veraces in omni sermone esse constituit, putaremus
sine juramento licitum esse mentiri. Juramenti
enim haec causa est, quia omnis qui jurat,
ad hoc jurat, ut quod verum est eloquatur. Et ideo

Dominus inter juramentum et loquelam nostram
nullam vult 61 esse distantiam: quia sicut in juramento
nullam convenit esse perfidiam, ita quoque
in verbis nostris nullum debet esse mendacium, quia
utrumque, et perjurium et mendacium, divini judicii
poena damnatur, dicente Scriptura: Os quod mentitur,
occidit animam [(Sap. I, 11)]
. Quisquis ergo
verum loquitur, jurat; quia scriptum est: Testis fidelis
non mentitur [(Prov. XIV, 3)]
. Unde non immerito
Deum nostrum jurare saepe Scriptura divina
commemorat, quia a Deo, qui verax est et mentiri
nescit, quidquid dicitur, pro juramento habetur,
quia verum est omne quod loquitur. Invenimus quidem
aliquoties Deum jurantem, sed propter Judaicae
infidelitatis perfidiam, qui putant omne verum non

nisi in fide juramenti consistere. Idcirco ergo etiam
Deus jurare voluit, ut qui loquenti Deo non credebant,
crederent vel juranti.
III.
Ait ergo Dominus: Audistis, quia dictum est
antiquis: Non pejerabis. Ego autem dico vobis, non
jurare omnino: neque per coelum, quia thronus Dei
est: neque per terram, quia scabellum est pedum ejus:
neque per Hierosolymam, quia civitas est magni Regis.
in his Domini dictis, quibus per hujusmodi elementa
jurare nos prohibet, duplex intelligentia est. Primum
enim voluit a nobis et usum jurationis, et consuetudinem
humani erroris auferre; ne unusquisque
nostrum per haec elementa jurando, creaturam in
honore divinae venerationis haberet; aut idcirco
impunitatem perjurii 62 habere se crederet, si per

mundi elementa juraret, cum scriptum sit: Nec juravit
proximo suo in dolum [(Psal. XXIII, 4)]
. In quo
etiam errorem tam Judaicae infidelitatis, quam etiam
generis humani condemnat, qui relicto creatore,
creaturam sub divina veneratione habuerunt, secundum
quod Apostolus retulit: Et coluerunt, et
servierunt creaturae, potius quam creatori [(Rom. I,
25)]
. Deinde etiam hoc modo potest intelligi; quia
cum juratur per coelum et terram, juratur per eum
qui coelum et terram constituit, secundum quod ipse
Dominus alio loco manifestavit, dicendo: Qui jurat
in altari, jurat in eo et in omnibus quae super illud

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.