PL 20, col. 42

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

quod Deus est, aestimari, comprehendi et definiri non
posse: nec vere aliquid ex his quae in hoc mundo
sunt, majestati divinae comparari; quia nihil de omnibus
istis quae videntur aut dicuntur, secundum id
quod Deus est, condigna similitudine aestimari potest,
quippe cum ipsis intellectibus et sensibus major
sit.
Ideo praemonuit ut divinitatem substantiae crederes,
et verum Filium de vero Patre cognosceres:
de qualitate autem rei requirere non deberes; quia
quale aut quantum sit, scire non possis. Hoc enim
prophetae, hoc apostoli praedicarunt.
CAPUT VI. Quid sit Deus. Utrum ei aliquid possit comparari. Ratio quaedam est, quae apud Graecos Λόγος nominatur, quae inter Patrem et Filium personas vel vocabula distinguit. Illa Ratio multis nominibus appellatur. Qua de causa singula de Filio dicantur.

Denique pro captu, pro viribus, pro fide nostra
intueamur Deus quid sit, et videamus an ei aliquid
possit comparari. Certe hic est, de quo et cum dicitur,
non potest dici: cum aestimatur, non potest
aestimari: cum comparatur, non potest comparari:
cum definitur, ipsa sua definitione crescit. Qui coelum
manu sua aperit, pugno omnem ambitum mundi
claudit. Quem totum omnia nesciunt, et metuendo
sciunt. Cujus nomini et virtuti famulatur hic orbis,
et ipsa elementorum sibi succedentia momentanea
vicissitudo testatur. Vide ergo si potest aliquid esse,

cui possit Pater comparari et Filius; quia talis est
Filius, qualis et Pater: non enim ipse se unum cum
Patre diceret, nisi talem se, qualis est Pater, sciret.
Ratio quaedam est, quae apud Graecos Λόγος nuncupatur,
quae inter Patrem et Filium personas vel vocabula
distinguit; quia et ipse Filius Ratio dicitur.
Quae tamen Ratio multis nominibus appellatur: modo
Verbum, modo Virtus, modo Sapientia, modo dextera,
modo brachium, modo margarita, modo thesaurus,
modo retia, modo aratrum, modo fons, modo
petra, modo lapis angularis, modo agnus, modo homo,
modo vitulus, modo aquila, modo leo, modo via.
Et ita cum sit Deus omnia in omnibus, ut per haec
vocabula divinarum dispositionum mysteria cognoscantur,
non ut ipsa majestas Filii Dei proprie definita

monstretur.
Quid est enim Filius de eo quod Pater est? Alius
idem. Nam et ob hoc Verbum nuncupatur, quia ex
proprio divino ore processit, et nihil Pater sine eo
aut jussit aut fecit. Virtus dicitur, quia vere de Deo
et semper cum Deo est, et omnis potestas Patris in
ipso consistit. Sapientia appellatur, quia de corde
Patris adveniens, arcana coelestia credentibus reseravit.
Dextera nuncupatur, quia per eum omnia opera
divina perfecta sunt. Brachium dicitur, quia ab ipso
omnia continentur. Margarita appellatur, ut nihil illa

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.