PL 20, col. 44

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

quam imperia divisa? Porro Pater ac Filius etsi
duae personae creduntur, ratione tamen et substantia
unus sunt. Nam inaequalium societas melioris offensa
est; et in injuriam ejus qui verus Deus est, non verus
alius comparatur. Cum autem ego Patrem et Filium
statuo, unitatem generis assigno: et si illam in
personis divido; discretiones tamen personarum rursus
eadem nomina in unitatem sui naturali legis foedere
consignant.
Unde et tantus est Filius, quantus videbitur Pater,
totus de toto, integer de integro, perfectus de perfecta
consummataque virtute, sicut Apostolus dicit: In quo omnis plenitudo divinitatis corporaliter habitat
[(Coloss. II, 9)]
.
Nam et Hieremias receptissimus
prophetarum, hanc unitatem divinitatis in Patre

et Filio sciens ait: Hic est Deus noster, et non
deputabitur alius absque illo: qui invenit omnem
viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel
dilecto suo. Post haec in terris visus est, et cum hominibus
conversatus est [(Baruch. III, 36-38)]
. Et Esaias
hoc ipsum praedicat dicens: Haec dicit Dominus
Deus: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum;
et Sabaim viri excelsi ad te transient: tui erunt
servi, et post te ambulabunt vincti compedibus, et te
deprecabuntur; quoniam in te Deus est, et non est
alius Deus praeter te: tu es enim Deus [(Isa. XIV, 14)]
.
Quod ne putes me eo supercilio dixisse quo Sabellius
fertur, qui ipsum Patrem, ipsum Filium profitetur;
non ita nos totum in unam sententiam cogimus,
ut aliorum haereticorum fraude capiamur.

Sed quia in ipso nomine personarum auctoritas indiscreta
cognoscitur, et Filius non genere, sed personaliter
a Patre nominatur; proinde totum Patri
ascribimus, quod est Filius; et totum Filio, quod
Pater est. Nihil non videbitur Patris, quod judicabitur
Filii: nec Filii, quod defenditur Patris;
quia unitas majestatis non sinit deos plurali vocabulo
appellari: quippe cum constet Patrem et Filium
unius esse substantiae, unde uterque unus Deus
est dictus.
Illud ante cuncta metuentes, quia nisi Pater et
Filius unum non sint, in invidiam recurrat auctoris
interpolata nativitas; hoc enim placuit haereticis,
ut Deus ille omnipotens, invisibilis, immensus degeneraret
in Filio, non modo potestate, sed conditione

mutata, quasi non potuerit Pater de semetipso
talem habere, qualis et ipse est. Proinde nos
verum Filium de vero Patre, qui semper fuit, et est
unius substantiae cum Patre, defendimus. Et hoc
est, quod Graeci ὁμοούσιον appellant, id est, cum uno
aliud ipsum; ut personae audientia nominatim fierent,
et non ut substantiam vocabula separarent.
CAPUT VIII. Haereseos Arianae mysterium detegitur. Cur Filium de substantia Patris credi nolint. Arianis argumentis respondetur. Multum interest inter ea quae facta sunt, et eum qui omnia fecit. Quemadmodum in multis ac variis figuris Deus se patribus ostenderit, qui tamen secundum deitatem videri non potuit. Disputationis conclusio.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.