PL 20, col. 444

De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne

Britannias obsequebar, et oceani circumfluo separatus
vestro tamen detinebar officio. Dilatio ista
desiderium meum laesit, non praetermisit obsequium.
Ego tamen totum vestrae tribuo majestati, quia
vos estis corpus Christi, et spiritus divinus est qui
habitat in vobis; vestrum est quod abfui, vestrum
est quod redivi. Superest ergo ut excusationis meae
ratio digeratur. Pacis Domini estis auctores, cujus
me sententiae velut interpretem delegistis. Hoc ego
Domini Jesu et vestrum salutare praeceptum intra
Britannias exercui, si non ut debui, tamen ut potui.
Sapientibus amorem pacis infudi docilibus legi, nescientibus
inculcavi, ingessi nolentibus, secundum
Apostolum, instans opportune, importune; atque in
eorum animas doctrina et palpatione perveni. Ubi

me tamen locus et fragilitas humana tentavit, vestri
spiritus praesidium flagitavi. Feci quod in maxima
vi tempestatis faciunt illi qui navigant: Non gubernatoris
peritiam, sed misericordiam supernae majestatis
implorant. Fluctus enim consternere et ventis
modum adhibere, Jesus qui in vobis est valet, ars
terrena non novit. Nec sane mihi jam circa eos laborandum
est qui absolute disciplinae copula exciderunt.
Habeo vestrarum praesentiam majestatum:
in quibus apparitor religionis excusat, compleat vestrae
potestatis auctoritas.
II.
Qua te nunc, benedicte Ambrosi, veneratione
complexer? qua te, Theodule, deosculer charitate?
quibus te interioribus brachiis Eustachi sensui meo
glutinem? quo te cultu novae mentis, Cario, qua admiratione

suspiciam? nescio profecto, nescio prae
tantis meritis quid rependam. Unum solum est quod
potest vestris beneficiis respondere, si a sanctis
Apostolis et Martyribus debita nostra poscatis, ut
vobis non desint quos nobiscum esse voluistis. Tuae
quoque, dilectissime frater Aeliane, consedulitati,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.