PL 20, col. 447

De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne

cognoscit eum. Vos autem nostis illum, quia apud vos
manet, et vobiscum est [(Joan. XIV, 16, 17)]
. Et alibi: Cum vos statuerint ante potestates hujus mundi, nolite
solliciti esse quid loquamini, Spiritus Patris vestri loquetur
in vobis
[(Matth. X, 19)]
. In hac unitate venerabilium
passionum vestrarum lumina confitemur. In
Evangelio legimus, quia vos estis lumina mundi [(Matth.
V, 14)]
. Hoc in periculis, hoc in laetitia praedicamus.
Prosit peccatoribus ista confessio, quia hoc obtinuit
ille, qui petivit, sicut Dominus in Evangelio loquitur:
Nam cum latro in patibulo pendens ab eo peteret ut
sui meminisset, ait Salvator: Amen dico tibi, hodie
mecum eris in Paradiso. Delicta nemo discutiat, veniam
postulamus.
V.
Age nunc, fratres dilectissimi, sacrosanctis

reliquiis melle, lacte subacta psalmorum verba libemus.
Vigiliis et jejuniis inebriata sobrietas ablutionem
postulet peccatorum. Inclinemus ad nos sanctorum
favorem, dum calet adventus. Horum quidem
domicilia superna sunt, sed nos ut hospites precemur.
Prodest nonnumquam dissimulare, quod scias.
Secretum suum ipsi noverint. Facilius impetrant qui
sacramenta custodiunt, et secreta non quaerunt.
Vos quoque, sacrae, inviolataeque virgines, psallite,
psallite, et choreis tramites quibus ad coelum ascenditur
et pede pulsate. Illos, inquam, qui Paradisi
vere gaudent clara luce, nullis nubibus turbidi; illos
plantis terite, illos assultibus fatigate.
VI.
Ne quis autem de errore queratur; addidit
nobis alios duces misericordia Salvatoris. Quid est

enim aliud, charissimi, Martyr, nisi Christi imitator?
domitor rabidae voluptatis? calcator ambitionis, et
mortis ambitor, contemptor divitiarum, compressor
lasciviae, intemperantiae persecutor? Cui numquam
sceptrum prudentiae avaritia praeripuit, aut cupiditas
vindicari. Per hos virtutum gradus unde descenderat
Salvator ascendit, docente Apostolo: Qui descendit,
ipse est, qui ascendit super omnes coelos. Per
hos denique secum, quos praedestinavit, evexit dicens: Pater, quos mihi dedisti, volo, ut ubi sum ego,
et illi sint mecum.
Prudentia, justitia, fortitudo, temperantia
via coelestis est. Hanc Salvator aperuit dicens: Ego sum via et veritas.
Hanc margaritarum
coelestium, et aeternitatis mercator attrivit: hanc
viatoribus christianis prophetae demonstrant: hanc

Apostoli frequentarunt: hanc numquam aut frigus
astringit, aut calor incendit. In psalmis cautum est, per diem sol non uret te nec luna per noctem.
Qua de
re oremus, charissimi, oremus, ut si ascendere nos
cumulus prohibet peccatorum, vel ascendentum vestigia
osculis arctioribus vaporemus. Isti sunt venerandi,
isti sunt sancti, qui morti mortem intulere.
Sicut legimus: Qui credit in me, licet moriatur vivit.
O quam pretiosa est in conspectu Domini mors
sanctorum ejus quibus minax plus praestitit persecutor;
tortor horruit, risit subditus quaestioni, percussor

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.