PL 20, col. 454

De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne

qui torquet. Nulla sunt vincula, et ligatur ille qui
patitur. Equuleum aeris habet ira coelestis.
Nulla ungala est, et tanta sunt crimina confitentium;
nullum vulnus apparet, et dentium stridor auditur,
nulla interrogatio disceptantis, et sequitur permissio
recedentis.
Nemo profecto, nemo tam inops mentis est ut dicat
deesse plenitudini, cum examini nihil deesse videat.
Deus enim proculdubio; Deus est, quisquis
est invisibilium tortor et judex. Imperfecta natura
nescit spiritum vulnerare. Interiora non judicat,
nisi qui sanat. Non imperat elementis, nisi qui calcat
sceptrum. Non tenet Trinitatem, nisi qui est in partibus
integer, et totus in toto; sensus primus nullius
adjectionis est indigus. Apostoli autem sanctique

non solum additamenta non quaerunt, sed etiam sanitatis,
et salutis beneficia largiuntur.
Ergo unus sensus, unus spiritus, una est his cum
veritate permixtio. Qui curat, et vivit; qui vivit in
reliquiis est. Apostoli autem Martyresque medentur,
et diluunt. In reliquiis igitur sunt totius vinculo
aeternitatis astricti. Omnem sectionem nubilum
mortis infuscat. Nos satis superque Sanctos declaravimus
partis damna non nosse. Residet ergo ut intelligamus,
misericordiae esse, non quaestionis, quod
se justi omnibus largiuntur; qui amat, credit; qui
credit, fidem in disputatore, et sacerdote, non verba
rimatur. Unde si nostra cui sordebit oratio, studium
certe nentiquam displicebit. Si quidem nos videbit,
librum simplici fide exarasse, non verbis; cultu, non

argumentis; veneratione, non curiositate. Amator
veritatis est quisquis reverentiam detulerit; osor
est, quisquis moverit quaestionem.
XII.
Qua de re, Amantissimi, dum recens est
turba sanctorum, incumbamus, et ex imis corporum
venis suspiria proferamus. Adsunt advocati, delictorum
nostrorum gesta oratione pandamus. Favent
judices, possunt mitigare sententiam, quibus dictum
est: Sedebitis super duodecim tribunalia, judicabitis
duodecim Tribus filiorum Israel [(Matth. XIX, 28)]
.
Semper judices, quia semper Apostoli. Sed me longius
non tam dicendi studium, quam fidei traxit officium;
immodica gratulatio tacere non novit. Laetitiae
detrimentum est, si desit auditor. Ergo si tacere
in tanta exsultantium celebritate potuissem, crimen

moeroris incurreram: Apostoli ac Martyres veniunt,
Antistitem tacere non convenit. Eriguntur altaria,
de gaudio Sacerdotis populus sumat exordium. Quis
rogo, tam brutus? Quis tam profanus? quis tam legis
et religionis ignarus, ut gaudia ista non sentiat? Si
quis saecularium principum nostram nunc viseret
civitatem, protinus sertis spatia omnia redimita riderent,
matres tecta complerent, portae undam populi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.