PL 20, col. 458

De laude sanctorum (Victricius Rothomagensis), J. P. Migne

in longum duximus, et hodie discimus, quibus
operis nostri crescebat intentio. Qua de re omnes
sunt morae castigatione pulsatae, nihil me pigrum
tardumque delectat. Juvat manibus volvere, et grandia
humeris saxa portare. Sudorem meum bibat
terra; atque utinam sanguinem biberet pro nomine
Salvatoris! Sudorem interim bibat terra altaria susceptura.
Si nos fideles Apostoli et Martyres nostri
perspexerint, alios invitabunt.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.