PL 20, col. 465

Epistolae et decreta (Innocentius I), J. P. Migne

donare dignatus est, ordinatum me in ejus locum,
frater charissime, par fuit recognoscere [( f. te cognoscere)] ;
primitiasque meas nonnisi viro optimo atque
in Deo semper fideliter laboranti celeriter nuntiare [(V. epist. 2 Nicolai I)] .
Cui etiam anteriores
tanti ac tales viri praedecessores mei episcopi, id est,
sanctae memoriae Damasus, Siricius atque supra memoratus
vir ita detulerunt, ut omnia, quae in illis
partibus gererentur, sanctitati tuae, quae plena
justitiae est, traderent cognoscenda; meam quoque
parvitatem hoc tenere judicium, eamdemque habere
voluntatem, te decet recognoscere. Neque enim fas
erat, ut aut ego contra tantorum bonorum virorum
judicium venire tentarem, quorum in locum successisse
dignoscor, aut tuo merito, cui praeclari viri

tantam gratiam auctoritatis hujusce contulisse videntur,
aliquid derogari videretur. Prae me itaque
fero, ut hoc ipsum etiam meae parvitati reservatum
recognoscam, ut pari judicio similique forma et bonis
adaeque et tuae charitati id tribuam quod mereris.
MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM.
1.
Veritatem ejus dubiam non faciunt, quae in ea ex
Siricio descripta sunt. --Ex epistola 4 Siricii multa
in hac describuntur. Verum, ut observavit Tillemontius,
id minime mirum videri debet, cum Innocentius
a Victricio rogatus ut regulas in Ecclesia
Romana servari solitas sibi traderet, id felicius praestare,
quam decessorum decreta exscribendo, nequiverit.
Hinc itaque nulla habetur idonea ratio, cur
aut praedicta epistola Siricio, aut haec Innocentio
abrogetur. Neque leviora sunt momenta, quae hanc

Innocentio, quam fuerunt quae illam Siricio adjudicant.
A concilio Turonensi II, c. 20, a Cresconio in
breviar. can. passim, a Zacharia papa apud Sirm.
to. I Concil. Gall. epist. 9, c. 14 et 20, sub illius
nomine laudatur. Praeterea e veteribus collectionibus,
quas bene multas recognovimus, in nulla desideratur,
in nulla non exhibetur Innocentio inscripta.
Hanc ipsi adscribunt exemplar Corbeiense
Vigilii papae temporibus descriptum, Colbertinum
majusculis litteris Langobardicis exaratum, vetus
canonum Codex a Quesnello vulgatus, Dionysianae
collectionis Hadrianaeque exemplaria, necnon collectio
Hispana, Isidoriana et aliae plures.
2.
In annum 405 rejiciendam non esse. --In his
omnibus collectionibus [(si Dionysianam excipias. in
qua omittitur nota consularis)] idem omnino est epistolae
finis ac summo consensu consignatur Honorio
aug. VI et Aristeneto conss. Hinc nullus relinquitur locus
eruditi viri conjecturae, qua huic Innocentii epistolae

notam illam consularem ab alio adjectam esse,
aut certe post consulatum Honorii, etc., legendum esse
suspicatur. Ut enim ei largiamur voces post consulatum,
quae primis litteris P. C. ab antiquariis exprimi
solent, excidere facile potuisse; eo sane casu
in aliquo saltem vetere codice Honorii et Aristeneti,
non Honorio et Aristeneto, fuisset retentum, nec in
ullo vocabulum conss. addi debuisset. Neque magis
conjecturae illius concedere cogemur, si quid causae
sit cur epistolam hanc anno 405, potius quam 404
scriptam putet, expendamus. Nempe unis movetur
num. 5 verbis, quibus commemorat Innocentius quae
curialium causa, imperatore praesente, et Victricio,
secum posito pertulerit. Unde et sequi existimat, ut
non modo postquam in urbem venisset imperator,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.