PL 20, col. 49

De fide orthodoxa (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne · Libellus fidei (Phoebadius Aginensis), J. P. Migne

Domino meo: Sede ad dexteram meam [(Psal. CIX, 1)]
.
Misit nobis Spiritum sanctum de propria sua, et
ipsa una substantia sua, protectorem, sanctificatorem
et deductorem in vitam aeternam, sicut scriptum
est ex voce Dei: Effundam de Spiritu meo super
servos meos, et ancillas meas [(Joel. II, 29)]
. Et
iterum: Spiritus ex me prodibit [(Isai. LVII, 6)]
. Et
ipse Dominus Salvatorque noster: De meo, inquit, accipiet
[(Joan. XVI, 15)]
; ex eo utique quod est Filius,
quia et Filius de eo quod Pater est.
Exinde praefinito tempore venturus, vivos mortuosque
judicaturus; ut reddat credentibus praemia,
non credentibus vero supplicia.
Cujus regnum aeternum, immortale; nec initium

Credimus unum Deum, Patrem omnipotentem,
et unum unigenitum Filium ejus Deum et Dominum
Salvatorem nostrum, et Spiritum sanctum Deum:
non tres Deos Patrem et Filium et Spiritum sanctum,
sed unum Deum esse confitemur. Non sic unum
Deum, quasi solitarium, nec eumdem, qui ipse
sibi Pater sit, ipse et Filius; sed Patrem verum,
qui genuit Filium verum, ut est Deus de Deo, lumen
de lumine, vita ex vita, perfectum de perfecto,
totum a toto, plenum a pleno; non creatum, sed
genitum; non ex nihilo, sed ex Patre, unius substantiae
cum Patre: Spiritum vero sanctum Deum,
non ingenitum, neque genitum; non creatum, nec
factum; sed Patris et Filii, semper in Patre, et Filio
coaeternum. Veneramur tamen unum Deum: quia

ex uno Patre totum quod Patris est, natus est Filius
Deus; et in Patre totum quod inest, totum genuit
Filium. Pater Filium generans non minuit, nec amisit
plenitudinis suae deitatem: totum autem quod
Deus Pater est, id esse et Filium ab eo natum, certissime
tenentes. Cum Spiritu sancto unum Deum
piissime confitemur JESUM CHRISTUM Dominum nostrum,
Dei Filium, per quem omnia facta sunt, quae
in coelis et quae in terra, visibilia et invisibilia:
propter nostram salutem descendit de coelo; qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.