PL 20, col. 736

Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne

polluerentur) ingredi die eadem non oportere:
esse enim diem sabbati, cujus festivitatem suis illi
actibus corrupissent. Rursum ego expetivi, ut me
ad synagogam, si mallent, opperirentur, quandoquidem
ingressus ecclesiae pollutio videretur: non
utique eos a nobis in die festi sabbati ad opus servile
compelli; futurum autem honestissimum de lege
conflictum, nec excitandas lites et fabulas esse miscendas:
aut, si non astute certamen fugerent, et
simplicem afferrent excusationem, ostenderent praeceptum,
quod in eo die sermonem conferre prohibitum
sit. Ad haec cum illi in omnibus contradictionem
obstinatissimam retulissent, tandem illius leonis
terrore compulsi, ad domum, in quam hospitio accesseram,
confluxerunt. Ibi ego: Quaeso (inquam),

fratres, quare quasi adversus latrones, praesertim
in civitate Romanis legibus subdita, acervos saxorum,
omniaque armorum genera congregastis? Nos
acquirere cupimus, vos perdere desideratis? Non est
(quantum arbitror) aequum, ut tam varia lite alterutrum
laboremus: vos vero (ut video) sititis nostrum
sanguinem, nos vero vestram salutem.
Ad haec illi paululum territi, negavere factum:
nostris affirmantibus ita se habere, etiam cum jurejurando
renitebantur. Tunc ego, ut nodum coeptae
contentionis abscinderem: Ubi res (inquam) oculis
probari potest, juratione quid opus est? eamus igitur
ad synagogam, et utrum pro vitio an veritate vestra
nitatur assertio, vobismetipsis testantibus, comprobabitur.
Pergere igitur ad synagogam coepimus, et

hymnum Christo per plateam ex multitudine laetitiae
canebamus: psalmus autem, qui mira jucunditate
etiam a Judaeorum populis decantabatur, hic fuit:
Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus
in aeternum permanet [(Ps. IX)] . Sed antequam ad
synagogam perveniremus, quaedam Judaeae mulieres
(ordinatione credo Dei) audaciam praesumentes, ut
scilicet nostrorum lenitas incitaretur, lapides in nos
ex superiori loco immanissimos jactare coeperunt:
qui (mirum dictu) cum super confertissimam multitudinem,
grandinis instar, descenderent, neminem
nostrorum non solum ictu, sed ne tactu quidem vexavere.
Hic agnis suis leo ille terribilis mansuetudinem
paululum abstulit: omnes siquidem, reclamantibus
nobis, saxa corripiunt, et pastoris commonitione

posthabita, cum unum potius consilium cunctis zelus
potius Christi quam ira suggereret, lupos cornibus
impetendos censuerunt; quamvis hoc illius,
qui solus bonus pastor est, nutu factum esse, nulli
dubium sit. Denique ne cruentam gregi suo videretur
praestitisse victoriam, nemo Judaeorum se
contactum saltem fuisse, ne pro invidia quidem (ut
mos est) simulavit. Sane quoniam omnimodis debemus
vitare mendacium, unus ex omni Christianorum
numero inventus est, qui cum Acham [(Josue
VII)] illi similis esse vellet, qui sub Jesu Nave de
anathemate spolia concupivit: nam servus cujusdam
Christiani, solus, dum aliquid a synagoga diripere
concupiscit, in lapidem offensionis incurrit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.