PL 20, col. 738

Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne

fecisti? Viri autem, alii ad devios saltus et fixuras
montium confugere: alii per ipsius oppidi angiportus
discurrebant, locum in quo delitescerent, invenire
cupientes.
Ipse Theodorus stupore perculsus, divinam sententiam
in plebe sua cernebat impleri. Fugit impius,
nemine persequente [(Prov. XXVIII)] ; sed tamen non
nemine: persequebatur enim eos ille leo terribilis,
qui de synagogae loco (sicut Theodoro fuerat revelatum)
per monachos rugitum emiserat, quo resistentes
tremefecit inimicos. Stabat igitur Theodorus
in loco prorsus eodem, quo ei pridem per somnium
terror fuerat leonis injectus: et cum causam tantae
trepidationis inquireret, et nomen solummodo nostri
leonis audiret, nullam illic (sicut ferebatur) feritatem

videns, tantum psallentes monachos intuebatur;
et ab omni suorum multitudine destitutus, atque
elabi parans, etiam ipse pedum viam prospiciebat:
quem cum horribili formidine apprehensum, non
solum colore vultus, verum etiam vocis officio destitutum
Ruben ille sanctissimus aspexisset, propere
accedit, et trementem blando sermone compellans,
ad Christi fidem cohortabatur; atque ingerens ei pro
suffragio metus suae credulitatis exemplum, domus
figurae, ad quam pavore leonis confugeret, quodammodo
satisfacere videbatur.
Verum, ut et nos fideliter universa narremus,
et vos, qui non eloquii ornatum, sed veritatem
quaeritis, libentius audiatis: ipsius Ruben verba inferens,
nihil ex simplicitate dictorum ejus subtraham.

Aiebat enim: Quid times, domine Theodore?
si vis certe securus et honoratus et dives esse, in
Christum crede, sicut et ego credidi. Modo tu stas,
et ego cum episcopis sedeo; si tu credideris, et tu
sedebis, et ego ante te stabo. Hos sermones Theodorus
alta mente suscipiens, ad nos ait: Faciam
quod vultis: tenete (inquit) promissionem hanc.
Sed permittite mihi, ut prius alloquar plebem
meam, ut majorem conversionis meae etiam ex reliquis
possim habere mercedem. Haec ejus sponsio
cum inexistimabili cunctorum exsultatione suscepta
est: alii in eum amabiliter irruentes, os ipsius et
colla mulcebant; alii eum ulnis mollibus amplectebantur;
alii autem dexteram dexterae adjungere, et
sermonem conserere gestiebant.
Perrexit igitur Theodorus ad atrium suum quolibet
officio nostrorum laetus, tamen anxietate non
penitus carens. Nam licet in domum Ruben per
promissionem suam jam veniretur, ingressus tamen
et tunc trepidus erat, quia nondum ad propinquam
venerat, quae eum post triduum materno suscepit
sinu, et ab omni perturbatione trepidationis absolvit.
Nos autem ad ecclesiam cum hymnis ex more perreximus.
Benedictus est pater misericordiarum, et
Deus totius consolationis, qui dedit capiti nostro
aquam, et oculis nostris fontem lacrymarum, ut
ploraremus vulneratos populi nostri [(Jerem. Thren. I)] .
Peractis siquidem mysteriis, ecclesia egressi,
non minimam in occursum nostrum Judaeorum multitudinem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.