PL 20, col. 743

Epistola de Judaeis (Severus Majoricensis), J. P. Migne

sapientes, cum eadem die filios Israel ab Aegypto
perfidiae suae atque a servitute egressos viderent,
haec quae facta sunt, signis illis quae in Exodo legimus [(Exod. XVI)] ,
comparabant huic populo, qui
Deum credulo corde intuens, verum etiam Israelis
nomen meruit, manna crederent innovari: columnam
quoque ignis, quae patres in eremo praecedebat,
ut etiam filiis a vera Aegypto atque fornace [(sicut
scriptum est [Exod. XIII], ferrea egressis, ducatum
praeberet ad vitam, ostensam fuisse existimarunt.
Et revera (sicut lectione Exodi attestatur)] similitudo
signorum minime discrepat. Nam et illud quod nivem
fuisse credidimus, semen coriandri minuti
adaequabat, mellis saporem ferebat: et hoc quod
apparuit, columnae igneae speciem habuisse, manifestum

est. Utrumque autem signum etiam Jammonae
consistentibus fratribus revelatum fuisse cognoscimus:
nam et pluviam mellis multi, quibus intellectus
requirendi et per gustus agnoscendi datus est,
probavere: et columna candidissimi illius luminis
multorum, quos dignos Dominus judicavit, se ingessit
aspectibus. Unde intelligi datur, Judaeos per universum
orbem fidei lumine visitandos: quoniam quidem
nobis, qui in hac insula atque in hoc parvulo
(ut ita dixerim) orbe consistimus, tantus coelestis
gratiae splendor illuxit, ut usque ad extremos terrae
vestrae terminos signorum visio perveniret.
Sequenti igitur die summa omnium exspectatio, ut
Theodorus sponsioni suae satisfaceret, admonebat:
qui cum justis (quantum videbatur) allegationibus

cunctorum vota crederet differenda, dicens matronam
prius suam, quam in Majoricensi reliquisset
insula, huc se velle deducere; ne forte, si absque
consensu suo virum suum conversum fuisse agnovisset
(sicut solet), pertinax perfidia esset, persuasione
matris praecipue suae, quae adhuc supererat,
et consiliis dementata, et a conjugio viri religione
discederet. Cum haec Theodorus Christianis jam
acquiescentibus propalasset: Judaeis, qui conversi
fuerant, acerrima commotione resistentibus, amputata
dilationis mora, ad matris propinquae sinum
festivus ipse, ut in somnis viderat, convolavit. Post
quem omnis, tamquam remoto obice, ad Ecclesiam
synagoga confluxit. Mirum dictu, inveterati illius
legis doctores sine ulla altercatione verborum, sine

ullo Scripturarum certamine crediderunt; tantum
percunctati, an vellent fidem Christi suscipere: credere
se in Christo, et Christianos fieri cupere profitebantur.
Centum quidam et duos (ut asserunt) aetatis
atque perfidiae suae habens annos, sine trium
commutatione verborum, spe futurae vitae alacer,
decrepitus, optare se ut in fine temporum suorum
per fidem Christi ad spiritualem reverteretur infantiam;
nobisque putrefacta jam senio membra, ut
quantocius per baptismum regeneraretur, ingessit.
Fuerunt quidam Judaei, qui praetereuntes, illuc
appulsi, opportunitatem temporis atque ventorum
aucupabantur: qui, navigandi concessa opportunitate,
credere maluerunt. Tres igitur tantum feminas,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.