PL 20, col. 998

Sermones (Gaudentius Brixiensis), J. P. Migne

Deus Abrahae, et Isaac et Jacob, non esse
Deum mortuorum, sed vivorum [(Matth. XXII; Luc. XX)] . Omnes enim,
inquit, illi vivunt [(Luc. XX, 38)]
. Et
certe Scriptura divina mortuos eos fuisse juxta
conditionem carnis, quamvis in senecta bona, praedixerat,
ac sepultos; sicut exstantia demonstrant
sepulcra. Quod igitur beato Petro licuit audenter
dicere de patriarcha David [(Act. II, 29)] , quia mortuus
fuerit, et sepultus, cum sciret eum prophetica
fide vitam praesumpsisse post mortem, quippe dixerat: Vivet anima mea, et laudabit te
[(Ps. CXVIII)]
; et
caetera hujusmodi: liceat et nobis audenter dicere
ad vos de filio patriarchae legitimo, summoque sacerdote
Philastrio, quoniam mortuus quidem est,
et sepultus, et sepulcrum ejus est apud nos, sed

vita ejus in Christo est apud Deum. Itaque cum
Christus apparuerit vita nostra, tunc et iste cum
ipso apparebit in gloria [(Coloss. III)] . Legitimum
vero eum esse filium beatissimi Abrahae, fidei atque
operum testantur exempla [(Gen. XII)] . Credens
enim Deo fide plenissima, exiit et ipse de terra sua,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.