PL 200, col. 400

Epistola et privilegia (Alexander III), J. P. Migne

CCCLXXV. Ad Henricum Remensem archiepiscopum.-De receptione domini papae in Urbe et de quadam muliere C. [(Laterani, Nov. 24.)]
[MARTEN., Ampl. Collect., II, 719.]
ALEXANDER episcopus, servus servorum Dei, venerabili
fratri HENRICO, Remensium archiepiscopo,
salutem et apostolicam benedictionem.
A nostra vel successorum nostrorum memoria
nullo tempore elabetur quomodo tu in devotione
beati Petri ac nostra firmiter, semper et constanter
persistere, et nobis non modicum honoris et reverentiae,
et larga obsequia curaveris exhibere. Unde
nos id prae oculis nostris semper habentes, firmum
propositum et promptam gerimus voluntatem, te
sicut charissimum fratrem nostrum, et immobilem
Ecclesiae columnam, arctiori in Domino charitate
diligere, et ad honorem et profectum tuum et commissae
tibi ecclesiae ferventiori desiderio aspirare.

Quia vero te prosperitatibus Ecclesiae ac nostris
congaudere plurimum et congratulari cognoscimus,
praesentium significatione cognoscas, quod nos diversa
maris pericula et graves hostium et iniquorum
incursus divina potentia et apostolorum meritis
evadentes, ad portum tandem salutis pervenimus,
et a senatoribus populoque Romano devotissime
invitati, IX Kal. Decembris Urbem intravimus,
cum omni pace et tranquillitate suscepti,
et illam nobis et fratribus nostris reverentiam, honorem
et devotionem praedicti senatores, nobiles civitatis,
clerus et Romanus populus exhibuerunt,
qua nulla major praedecessorum nostrorum, sicut
omnium ora testantur, exhibita fuisse probatur.
Unde credimus et de misericordia Christi speramus,

quod Ecclesia Dei plena pace et optata prosperitate
gaudebit. Rogamus autem prudentiam tuam atque
monemus, quatenus in assumptae devotionis fervore
magnanimiter confortatus, alios exemplo tuo
in beati Petri et nostra reverentia studeas solidare,
et propensius roborare. De caetero veniens ad nos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.