PL 201, col. 1084
Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne
animarum curam committat, ut ei de spiritualibus,
vobis autem de temporalibus debeant respondere.
Praedecessoris nostri Adriani papae vestigiis inhaerentes,
ipsum monasterium in eodem statu et religione,
sanctimonialium videlicet feminarum, quotidie
in religione proficiens, sicut ab exordio sui
statutum est, perpetuo manere sancimus. Novas
autem consuetudines, vel exactiones vobis, vel ecclesiis,
aut hominibus vestris, imponi auctoritate
apostolica prohibemus. Baptismus quoque, sicut
est antiquitus consuetum, ita semper in ecclesia
vestra, omni cujuslibet personae contradictione
cessante, suo tempore celebretur. Prohibemus insuper
ut nullus ejusdem coenobii vicecomitatum
sibi audeat usurpare, sed liceat abbatissae, quae pro
tempore ipsi monasterio praefuerit, communicato
totius capituli sui consilio, idem officium dare, et,
culpa vel alia manifesta causa rationabili exigente,
auferre. Chrisma vero, oleum sanctum, consecrationes
altarium seu basilicarum, ordinationes clericorum
qui ad sacros ordines fuerint promovendi,
a dioecesano suscipietis episcopo, siquidem catholicus
fuerit, et gratiam atque communionem apostolicae
sedis habuerit, et ea vobis gratis et absque
pravitate aliqua voluerit exhibere. Sepulturam
praeterea monasterii vestri liberam esse decernimus,
et eorum devotioni et extremae voluntati qui
se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati
vel interdicti sint, nullus obsistat, salva tamen
justitia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum
corpora assumuntur.
Obeunte vero te, tunc ejusdem loci abbatissa vel
earum qualibet quae tibi successerint, nulla ibi cujuslibet
subreptionis astutia seu violentia praeponatur,
nisi quam sorores communi consensu, vel
sororum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem
et Beati Benedicti Regulam, providerint eligendam.
Decernimus ergo ut nulli omnino hominum
fas sit praefatum monasterium temere perturbare,
aut ejus possessiones auferre, vel ablatas
minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare, sed
omnia integra conserventur earum pro quarum
gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus
omnimodis profutura, salva sedis apostolicae auctoritate
et dioecesani episcopi canonica justitia. Si
qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona,
etc.
Ego Lucius, catholicae Ecclesiae episcopus.
Ego Theodinus, Portuensis, et S. Rufinae episcopus.
Ego Petrus, tituli S. Susannae presbyter cardinalis
Ego Vivianus, presbyter cardinalis tituli S. Stephani
in Coelio Monte.
Ego Cynthius, presbyter cardinalis tituli S. Caeciliae.
Ego Ugo, tituli S. Clementis presbyter cardinalis.