PL 201, col. 1089
Epistolae et privilegia (Lucius III), J. P. Migne
nec ad synodum vocare abbatem aut monachos,
presbyteros aut clericos ecclesiarum ipsius
loci facultatem damus.
Adjicimus etiam ut in parochialibus ecclesiis
quas extra burgum Beati Germani tenetis, presbyteri
per vos eligantur et episcopo praesententur:
quibus, si idonei fuerint, episcopus animarum curam
committet, ut ei de plebis cura, de rebus vero
temporalibus ad monasterium pertinentibus vobis
respondeant. Quod si forte facere noluerint, subtrahendi
eis temporalia quae a vobis tenent liberam
habeatis auctoritate apostolica facultatem. Omnis
autem abbas, dilecte in Domino fili Hugo, qui post
te a congregatione commissi tibi coenobii secundum
Regulam Beati Benedicti electus fuerit a Romano
pontifice vel a quo maluerit catholico episcopo,
gratiam et communionem apostolicae sedis habente,
benedictionem accipiat. Auctoritate etiam apostolica
statuimus, et vobis de consueta clementia et
benignitate sedis apostolicae indulgemus, ut nullus
legationi nisi a latere Romani pontificis specialiter
fuerit delegatus, subjacere vel subesse
amodo debeatis, nec alicui liceat, obtentu legationis
ab apostolica sibi sede indultae, vos, et successores
vestros, seu monasterium vestrum, vel ecclesias,
quae infra burgum Beati Germani sunt, ulla
interdicti vel excommunicationis sententia praegravare
vel super vos, aut super jam dictas ecclesias
jurisdictionem aliquam exercere, nisi specialiter
hoc fuerit a Romano pontifice illi mandatum. Praeterea
cum Senonensis archiepiscopus quasdam
ecclesias, quas in ejus episcopatu habetis, cum eo
numero personarum et equitaturarum, tempore
jam dicti praedecessoris nostri Alexandri, visitare
solitus fuerit, ut ejus esset visitatio plurimum ipsis
Ecclesiis onerosa, sicut ante concilium pia monasterio
vestro consideratione consuluit in hac parte,
sic quoque ipsius subsecuti vestigia, auctoritate
apostolica vobis duximus indulgendum, ut, si praefatus
archiepiscopus vel successores ejus ab Ecclesiis
vestris in quibus debent procurationem recipere,
procurationem, nisi ex gratia pro pluribus
quam pro quadraginta equitaturis ad plus et
pro quadraginta quatuor hominibus exegerint,
ad eam sibi solvendam vel ad exhibendum
quidquam procurationis obtentu, eaedem Ecclesiae
vel vos non possitis aliqua ratione compelli. Quod
si archiepiscopus qui modo praesidet, vel ejus successores,
in procurationibus quas debent archiepiscopo
Senonensi quaedam Ecclesiarum vestrarum,
numerum equitaturarum vel hominum superius definitum
excedere forte voluerit, liberum sit vobis
quod petitur denegare. Si autem propter hoc aliquam
in ecclesias ipsas, monachos vel clericos sententiam
promulgaverint, eam auctoritate apostolica
decernimus non tenere.
Prohibemus insuper ut monasterii vestri monachos,
ubicunque habitaverint, nullus, praeter Romanum
pontificem vel legatum ab ejus latere missum,