PL 201, col. 1393

Epistolae B. Petri (Petrus Claraevallensis), J. P. Migne

Crescit diei malitia, etc. Vide inter variorum epistolas
ad Alexandrum III, post ipsius Regesta, Patrologiae,
t. CC.
II. Ad eumdem.--Gratias agit pontifici pro collatis beneficiis, praesertim coenobio Balernensi (quod est de linea Claraevallis) cujus inchoatum judicium adversus iniquos celeriter terminari exoptat.
Quid facimus, pie Pater, etc. Vide ubi supra.
III. Ad cancellarium.--Commendat ei Heduensem episcopum a suis ad sedem apostolicam appellatum.

Non est timendus de importunitate contemptus,
in quos porrigitur de pietate contuitus, quia nunquam
importune charitas petitur, cui semper in
promptu est abundantius concedere, quam rogetur.
Haec est enim quae in Apostolo et apostolicis viris,
quales vos esse non improbe dixerim, non solum
impendit, sed et superimpenditur. Haec est, quae
cum scandalizatis uritur, cum infirmantibus infirmatur [(II Cor. XI)] .
Haec denique quae nobis apud
vos ex praecedentium contemplatione sanctorum
spem bonam et in reliquum pollicetur. Ex ea igitur
est, quod praesidia vestra pro nostris non solum

necessitatibus, sed et necessitudinibus requirentes,
causam vobis nostri Heduensis episc. commendamus,
cui cum aedificet et bonorum religio famam,
et religionis bonitas conscientiam, peperit ei virtus
aemulos, cum non daret malignitas inimicos. Quidam
namque de domesticis suis ad insipientiam sibi
contra stimulum calcitrantes, nuper adversus eum
erexere calcaneum, et celebris innocentiae virum
ad sedem apostolicam provocarunt. Improbi namque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.