PL 201, col. 1396

Epistolae B. Petri (Petrus Claraevallensis), J. P. Migne

monachorum ignoratus parricida delituit: quamvis
vox sanguinis sine intermissione fluentis virum
sanguinum, quoties feretro cominus accessisset,
stillicidiali quodam testimonio demonstraret. Unde
postmodum pro his et aliis quibusdam conjecturalibus
signis ad rationem positus, reum se patrati
facinoris confitetur: dignus quidem qui nullam
consequatur veniam, qui nullam in eo reperit mortis
causam. Et ecce nunc, Pater optime, captus et
catenatus tenetur in vinculis: pro quo vobis instantissime
supplicamus, ut praefixa die consilio, et
habita deliberatione cum fratribus, talis in eum definiatur
poena, quod similis praesumptionis debeat
finiri materia.
VI. Ad conventum Trium-Fontium.--Monet conventum illum, ut diligenter servent homicidam, nec fame enecent.

Quibus est cor unum, et anima una in Domino,
consequens est, caetera quoque fore communia,
quae sub certa lege incommutabilis aequitatis, vel
gratuita benignitas sortis melioris indulserit, vel
tristis illisio casus asperioris infligit. Probat hoc in
dolore vulneris vestri Patrum ordinis immoderata
compassio, in quorum pectora moeroris participatione
transfunditur, quidquid illud est, quo pro recentis
enormitate facinoris vestra fraternitas contristatur.
Sentiunt, sentiunt ad se pertinere pro virili
portione, quod plangitis; quia quod vos urit

singularitate discriminis, in illis succendit affinitas
charitatis. Suadent autem, et a vobis cupiunt, ut
jam tandem doloris hujus consolatione suscepta
actus vestros provida circumspectione valletis, talesque
vos exhibeatis in posterum, quod infortunii
praesentis acerbitas, non tam praeteritorum poena
neglectuum, quam subsequentium aestimetur custodia
meritorum. Porro de illo miserabili parricida
definito consilio statuerunt, ut quamvis non solum
praesentia, sed memoria quoque ejus horrorem pariter
renovet et dolorem, eum tamen pro majori
scandalo devitando usque ad capitulum sub districta
faciatis custodia conservari, pane tantummodo
et aqua vitam miseri sustentantes, excepto quod ei

tribus diebus hebdomadae pulmentum aliquod vestra
poterit humanitas erogare. Cavendum est enim
et nobis et vobis, ut cum volumus ne de vinculis
nostris effugiat, hunc in manibus nostris famis violentia
non exstinguat. Videte ergo, ne contemnatis
unum ex his duobus: quia quod ordinis decrevit
auctoritas, vestra debet omnino religiositas aemulari.
Quod autem superagendum est negotiis vestris,
ecce nos domi sumus, parati ad omne subsidium
consolationis et pacis, quando consilii tempus
venerit coram vobis.
VII. Ad abbatem Cariloci.--Mercatori, qui se in negotiatione pecoris dicebat circumventum, reddi quod justum fuerit, praecipit.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.