PL 201, col. 1398

Epistolae B. Petri (Petrus Claraevallensis), J. P. Migne

nec fuit ibi consideratio prava, quae regis honorificentiae
derogaret: sed simplex et opportuna
provisio, ne puritas Ordinis, nomenque personae
ignominia crescente vilesceret. Quod autem captum
se asserit et velut in carcere constitutum, viderit
ipse quid dicat; ne forte hoc magis pro carcere
deputet, quod non permittitur circuire terram et
perambulare eam, ut vadens loquatur adversus fratres
suos, et contra filios matris suae ponat scandalum.
Aures ergo vestras vanis amodo suggestionibus
obstruentes, agite, quaesumus, et apud Dominum
regem state pro nobis; ut non contineat in
ira misericordias suas, nec habeat, se judice, reos,
quos sinceritas probat inculpatae actionis innoxios.
Domum vero Mortuimaris consueta pietate respiciat,

ne et ipsa loco supplicii luat, quod ad instar
et consuetudinem vivi maris carnem mortuam non
retentat.
X. Ad abbatem de Vallibus.--Queritur librum quem commodaverat, pessumdatum stillicidio fuisse, et noctu restitutum, ne pateret detrimentum.
Gravis jactura est, et pluribus onusta dispendiis,
cum eatenus damnum rei corporalis incurritur, ut
et charitatis simplicitas deludatur. Quod ideo dicimus,
quia librum quem remisistis nobis nimio neglectu
pessumdatum, et stillicidii alluvione complutum,
cum incaute servassetis, cautissime remisistis:
procurante videlicet portitore, ut eum noctu redderet,
et ipse antelucanus in crastinum causa nondum

cognita pertransiret. Quasi non sufficeret,
quod injuriam damni dati serotinus hospes occuluit,
nisi denuo confidentiam nostram fuga redderet improvisae
festinationis illusam. Quo autem adhuc illi
alium a nobis accipere librum, quibus priorem dimiserat
sub tali ludificatione confusum? Licet ergo
pro illa, quae omnia sustinet, charitate, praeteritam
ad praesens dissimulemus offensam; similia tamen
a simili formidantes, librum alium quem habetis ex
nostris, confestim nobis volumus resignari: scientes
in se potius retorquere periculum, qui experientia
praecedentis incommodi, futuri non declinat infortunia
detrimenti.
XI. Ad reginam Tarasiam.--Laudat reginam, maxime ob liberalitatem in pauperes, et in ordinem.

Pervenit ad nos ea quam misistis pagina litterarum,
quae et eximiae devotionis erat plena dulcedine,
et regiae rutilabat fidei claritate. Liquido namque
nobis illarum tenore innotuit, quod cum praesto
sit vobis de honore principali sublimitas, mentis
multo magis humilitas vos honorat, quae in serenissimo
corde vestro mundanae potentiae fastum reprimit,
dum illud in ambitum beatitudinis coelestis attollit.
Hinc est quod praeter morem caeterarum nostri
temporis feminarum, in pauperibus Christi
Christianam non erubescitis paupertatem: dum illorum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.