PL 202, col. 1095

De conscientia (Petrus Cellensis), J. P. Migne

120). Hactenus de compositione quam timor facit
et est quasi creatio conscientiae, ut superius dictum
est.
De linitione conscientiae per observationem mandatorum.
Nunc de linitura sive temperamento mandatorum
Dei, de quo in Psalmo dicitur: A mandatis tuis
intellexi [(ibid. 104)]
; cum enim a timore ad mandata
currimus, quasi suppositae compositioni linituram
superinducimus. Mandatorum quoque adimpletio,
et duritiam timoris exasperantis animam
emollit, et valliculos imperfectionis complemento
spei ad aequalitatem unitatis et unanimitatis conducit,
et vincula meliora sine mallei concussione
ad sese lapides colligens interponit. Unde et in

templo Salomonis, ut scriptum est, malleus et securis
audita non sunt. Confirmat denique quae erant
ruitura, imo quae juxta Apocalypsin erant moritura.
Instabile namque est quodcunque sine dilectione
et mandatorum observatione timor proposuerit.
Ideo Scriptura dicit: Deum time, et mandata ejus
observa [(Eccle. XII, 13)]
. Ecce aliquis forte timore
malorum suorum concussus ad cor redit, culpam
et poenam reatuum suorum in mensa apponit, numerat
lapides tormentorum, ac de his incipit poenitentiae
et conversionis muros aedificare, ut saltem
inter se et civitatem infernalem ponat sartaginem
ferream, vel murum aereum aut latericium.
De coctis enim lateribus, id est de correctis moribus

vel de lapidibus, id est de malis prioribus murum
construit, qui ad se ipsum conversus veteres
reatus in novae vitae meliorationem corrigit. Sartaginem
ferream inter se et civitatem interponit qui
poenitentiam certam, stabilem et duram contra carbones
desolatorios aeternorum cruciatuum opponit.
Sed quis ad haec idoneus? Quis est cujus fortitudo,
fortitudo lapidum, cujus caro aenea sit. In labore
et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in
frigore et nuditate, in carcere claustrali, in colluctatione
carnis et spiritus quis non succumbat,
quis non deficiat, nisi Spiritus adjuvet infirmitatem
nostram, nisi virtus supponat manum suam? Idcirco
ait Dominus: Dum es in via cum adversario
tuo concorda, ne forte tradat te judici, et judex tradat

te tortori [(Luc. XII, 58)]
. In via laboris et peregrinationis
verbum sive timor Domini adversatur
concupiscentiis nostris. Cum quo facimus concordiam,
si legem mandatorum implemus. Non est
enim unde timeas judicem, si timeas legem. Secundum
namque legem judex praevaricatores legum
punit non observatores. Nam legis observatio,
judicis est delinitio. Qui servat itaque mandata
minuit, imo linit timores, et confortat vires amandi
et continendi. Et hoc de linitione verbi per temperamentum
subjectionis. Sequitur de pictura dilectionis.
De pictura charitatis in conscientia.
Vivi et veri colores charitatis, non volucrum,
non quadrupedum, non sanctificas imo fanaticas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.