PL 202, col. 241
De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne
Spiritus scilicet, quod persona est, a Filio prorsus
separetur. Si enim Spiritus soli uniatur Patri, alienus
a Filio existat, nec aliquo modo ad ejus pertineat
proprietatem. veluti ad aedem non attinet qui
habitat in ea. Sed necessarium est continuitatis
catenam ad Spiritum usque progredi. Nam si Spiritus
Filii est, et Filius ipsum non emittat, inefficax
secundum hoc Filius, et Patri dissimiliter eumdem
Spiritum emittenti videatur. Quin etiam et Spiritus
imbecillis, si cum sit Filii et in Filio, ex ipso progredi
non valeat. Provenit ergo Spiritus ex Filio,
neque secundum processionem ab ipso, magis quam
a Patre secedit, qui per utrumque existit. Nam ambo
sunt existendi causa ei absque defectu perseveranti,
et sine diminutione. Sufficit Patri et Filio Spiritus
Patris, qui est Filii proprius et omnia implet: nam
si Phoebea lux soli et ejus radio sufficit, multo amplius
Patri Filioque Spiritus. Propterea non quaerit
permutationem iste Spiritus, cum optime se habet;
neque transvehi, cum omnia penes se inveniat; neque
augmentum flagitat, cum sit perfectio suprema,
et omnia in ipso perfecta. Nihil quippe habet adjectum,
sed aeternaliter possidet omnia, ut Spiritus
Patris et Filii emanans pariter ab utroque. Quae autem
ab ipso effluunt, operationes vel gratiae ipsius
nuncupantur: quorum calore vivificamur, et maturescimus
peracerbi. Vivificati vero et maturati, dulcescimus.
Vivificat Deus Pater, ut Apostolus dicit: Denuntio tibi in conspectu Dei vivificantis omnia
[(I Tim. VI)] .
Vitam dat et Filius. Oves enim, inquit, meae vocem meam audiunt, et ego vitam aeternam do
eis
[(Joan. X)]
. Vivificat autem et Spiritus, sicut scriptum
est: Spiritus vivificat, caro autem nihil prodest [(Joan. VI)]
.
Quem Filii esse dictus Apostolus testatur: Ex pax Christi quae exsuperat omnem sensum,
custodiat corda vestra
[(Philip. IV)]
. Pacem Christi
supra omnem sensum non aliud esse putandum est,
nisi Spiritum ipsius: quem qui obtinuerit, universo
bono omnique copia oblectamentorum replebitur.
Itaque habet Filius Spiritum Patris, sicut et omnia
quae genitoris propria sunt, manens Filius. At vero
proprium est illius qui genuit, Spiritum emittere.
Quare Verbum Dei, qui natura Filius est non positione,
similiter generantis Spiritum emittit. Sin autem
ita non est, nequaquam prorsus proprium habet
illius qui genuit. Verum non arbitretur quispiam
in hoc comprehendi generare Filii esse proprium,
eo quod Filium dixerim Patris omnino proprium
habere, quia individuum omne, licet speciei proprium
suscipiat, non tamen aliquando erit species.
Qui autem hoc dicunt, non honorant Filium sicut
honorant Patrem, condicentes Filium Patrem esse,
si omnia quae habet Pater et Filius habet. Patet
enim quod Spiritum Filius in se, sicut et Pater habet,
quia non prius ipsum Pater genuit, et tunc Spiritum
ei dedit: quanquam dator quilibet alius,
existenti dudum alicui tribuat; sed sicut dedit vitam,
genuisse ipsum viventem est: sic dedit ei Spiritum,