PL 202, col. 243
De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne
non generatione. Ea non ex similibus prodiere,
cum nulla prius existerent. Ideoque ingenita quidem
illa, tamen sicut quae ab eis decisa sunt,
genita solum merita nuncupari possunt. Qua de
causa ingenitum genitumque naturae non sunt animalis
germina, cum omnibus similiter non adsint,
ut substantialia nascentibus animalibus; et cum
nunquam circa idem animal utrumque repertum
fiunt, genitum scilicet et ingenitum. Igitur cum
omnis similis et dissimiliter creaturae una causa
et unum principium, Pater, Filius et Spiritus sanctus
existant, multo magis juxta suum ordinem
proprium, Pater et Filius ut sine medio existentes,
proprii et unici eorumdem Spiritus una causa
sive unum principium, absque dubitatione consistunt.
Porro solus Pater Filii causa est: qui si a
Patre in emittendo Spiritum absistat, in habendo
eumdem Spiritum non sit ei compar per indifferentem
habitudinem. At vero aequaliter atque indifferenter
ab utroque Spiritus habetur, igitur
aequaliter atque indifferenter ab utroque idem Spiritus
emittitur. Alioquin non tam similiter sit
Pater secundum imaginem, quantum aliter habens
si alienus ab eo est, scilicet Spiritus emissionem,
quod est inconveniens. Similia enim per similitudinem
copulantur, non per dissimilitudinem. Nam
ut dissimilitudo tam segregat omnia et distare facit,
ita similitudo tam substantialis quam non substantialis
conjungit, copulat. Qua de re Spiritus Filio
conjungitur, quia simile ei est, ut imago ejus:
quae imago communitatem, copulam et similitudinem
indicat.
Caeterum, ex consonantia quam habet ad Filium
Spiritus, et ex similitudine, sortitus est hoc idem
nomen quod Paracletus nuncupatur. Rogabo, inquit, Patrem, et alium Paracletum dabit vobis
[(Joan.
XIV)]
. Nam Pater non dicitur Paracletus, sed Spiritus
et Filius: quibus saltem hoc nomen aequivoce
commune esse videtur. Quam communitatem non
ignorans theologus Joannes in prima Epistola [(cap. II)]
scripsit: Si quis peccaverit, Paracletum habemus
apud Patrem Jesum Christum. Sed enim eodem
modo Spiritum habemus Paracletum, pro nobis
Patrem interpellantem, sicut facit Filius, licet haec
humano more ac dispensatius dicta viderentur.
Nihil enim appositum habent, vel adjectum, cum
in eo quod Deus sunt, rationes omnium rerum
aeternaliter habeant. Ergo similis est Filio Spiritus,
et Patri Filius: at non sicut quibusdam haereticis
visum est. Quidam enim perversi dogmatis arbitrabantur
similes esse Patrem et Filium, secundum
speciem, dissimiles vero secundum substantiam,
propterea compositum ex oppositis, simili
scilicet et dissimili, Filium Dei constituerunt. Quibus
non solum iniquitatis cohabitat clades, verum
detestabilia inconvenientia eos consequuntur. Nam
si ex simili atque dissimilii componeretur, non
esset simplex, neque totus lumen, totus veritas,
et totus natura Deus: et aliquid intelligeretur ipso