PL 202, col. 245

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

corpus et substantia illa, sed ceu lux non assumit
extrinsecus splendorem, ex sua substantia ipsum
effundens: ita neque Pater habet Filium extrinsecus,
sed ex sua ipsum substantia gignit, indivisus
perseverans: atque propterea vere Pater est, ex
quo paternitas omnis nominatur. Ergo non sine
substantia credendae sunt personae, nec cogitandae,
quomodo unico charactere absque substantia qualibet
personarum intelligatur, cum per insignitivas
proprietates singularis personarum character circa
unam substantiam et eamdem attendatur, hic minime
apta nata facere substantia est, atqui emissio
Spiritus non est insignitiva proprietas, nec unicus
character.
Quod unum esse manifestum ex hoc est, quod

Spiritum emittere non est unica personae Patris
figura, cum non in eo quod Pater Spiritum emittat,
sed in eo, quod causa sive principium. Quod
videri potest juxta hunc modum: Si Spiritus non
ut genitum ex Patre progreditur, Pater non emittit
Spiritum ut genitor; nam si in eo qui genitor Spiritum
Pater emitteret, Spiritus ex Patre ut genitum
prodiret, at vero non est Spiritus ex Patre ut
genitum; non enim duos filios, sed unum solum
Pater habere creditur: manifestum ergo quod non
ut genitor Spiritum Pater emittit. Amplius: Pater
cum Spiritus emissor sit, aut in eo quo differt a
Filio ipsum emittit, aut secundum id quo non differt:
at in eo quo differt non emittit; nam in eo

quod Pater non emittit Spiritum, in quo solo a
Filio differt. Ecce similiter Joannis Evangelium,
Chrysostomus etiam confirmare videtur quod dictum
est, ubi Salvator dicit: Pater meus non judicat
quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes
honorificent Filium sicut honorificant Patrem [(Joan. V)]
:
ergo, inquit, Patrem ipsum dicemus?
absit! propterea enim dixit Filium, ut manentem
Filium honoremus sicut Patrem, sed qui Patrem
illum dicit, nequaquam Filium ut Patrem honoravit,
sed totum confudit: et post pauca: Quaecunque
est Pater, hoc est Filius genitus et manens
in esse Filii: secundum hujus sancti viri intelligentiam
dico: Pater est emittens Spiritum, ergo
et Filius: quod quicunque a Filio removet, non

eum sicut Patrem honorat. Ex quo aperte datur intelligi,
quod non in eo quo differt Pater a Filio
emittit Pater Spiritum, sed in eo quo communicat.
Verum considerandum in hoc loco est, quod licet
Pater a Filio differat, et a Spiritu et e converso,
paucas tamen admodum inter se habent differentias,
eo quod superlatio communitatis secundum
naturam plurima existit. Propterea, ut aestimo,
non potest colligi Patrem et Filium et Spiritum
sanctum tres deos esse, quia quae circa naturam
considerantur, quam plurima intelliguntur, paucissima

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.