PL 202, col. 248

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

ex nihilo: ut pote militia coelestis exercitus, coelum,
stellae, atque mundus, cum sua primordiali
materia. Si ergo extrinsecus mittit Filius Spiritum,
aut est quidpiam eorum quae dicta sunt, aut
aliud aliquid ab illo separabile. Relinquitur ergo
quod deintus ex sua substantia mittat Spiritum
Filius: quod si deintus mittit, et non ex sua substantia,
sedem, participationem advenientem scilicet,
et adjectum habet ipsum, cum odor aliaque
plura substantiis ex quibus prodeunt insint, secundum
participationem. Verum nequaquam Filius,
secundum quod ex Deo est, mittitur a Spiritu.
Eadem quippe res alii potest esse causa, et alii
causativum: eidem vero nihil potest causa et causativum
esse: Pater quidem Filii et Spiritus causa

existit, at Filius nequaquam Spiritus causa
negari debet: quod ejus sit substantialiter, eumdemque
nihil adveniens, nihil adjectum, nihil secundum
participationem habens mittat secundum
naturam. Simpliciter namque, ut habet ipsum Pater
et mittit; ita et Filius: quamobrem ex alterutrius
substantia existens, ab utroque pariter mittitur
et pervenit: cum nihil aliud sit Spiritum ex
aliquo existentiam habere, quam, ex ipso ex quo
esse habet, procedere. Amplius: Si persona sancti
Spiritus a Filio inseparabiliter mittitur et donatur,
ex eodem Filio inseparabiliter Spiritum esse oportet:
nam si non est ex Filio inseparabiliter, vero
alio modo, cum ab ipso mittatur et donetur, separabiliter
est ab eo. At qui sine decisione atque inseparabiliter

mittitur et donatur, alter ab altero:
quare aliquo modo est alter ex altero. Amplius: Si
quaedam separabiliter missa, ex causis ex quibus
mittuntur profluunt, multo amplius qui inseparabiliter
ab aliquo mittitur, ex mittente esse judicandum
est. Quomodo autem utroque modo, ex causa
deductio fit manifestum: nam truncus a radice; a
cerebro dentes; cornua et ungues a carne, et a
substantia cordis venae separabiliter producuntur.
Radius vero a sole: ac splendor ab igne mittuntur
inseparabiliter: quae omnia ex se mittentibus proveniunt.
Qua de re Spiritus sanctus, qui a Filio
mittitur inseparabiliter et donatur, ex ipso profluit,
et habet existentiam. Sed Methone praesul

his non consentit, hoc modo dum syllogismum
connectit. Si unus est Spiritus et perfectus, quia
Deus, unus autem Deus, et perfectus quoniam
bonus: nam quod perfectum non est, imo quod
hujusmodi bonum non est, ex una utique sit et
perfecta principali causa, quae est Pater, unumquidque.
Si autem non ex uno, et hoc solo, sed
et ex Filio: non idem ergo unum. Quomodo enim
est, quod non ex uno neque principali, causa una?
duo enim sunt Pater atque Filius, et neuter eorum
perfectus: in quantum sui adinvicem egent ad
productionem. Non est igitur ipse Spiritus perfectus.
Quomodo enim, cum sit ex imperfectis? nihil

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.