PL 202, col. 250

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

suas proprietates singularis potest intelligi: ut Pater
per generationem, Filius per nativitatem; sanctus
vero Spiritus per processionem: per horum
similia, quae singulis personis connecti possunt singulariter:
substantia vero eorum et natura simplex
est et uniformis. Unum sunt natura, et ejusdem
substantiae, tres personae utputa simplices. Composita
enim non unum natura dicuntur, etsi unum numero
existant. Etenim mundus est compositus sic
ex differentibus naturis, non unus videtur natura,
sed unus numero: qua de re proprie personas et
solas plurali utitur in Deo numero Scriptura, veluti: Faciamus hominem
[(Gen. I)]
, etc.: Venite descendentes
linguas confundamus [(Gen. XI.)]
Non unum
modum et incomplicabilem tantum, sed unicam naturam,

personarumque significando differentiam.
Nam divinum natura unum, sed non personis. Quomodo
ergo in supradicta conclusione, quae dicit: Si
non est ex uno solo Patre Spiritus, sed ex Filio,
non ergo idem unum accipere unum: si dicit Spiritum
non esse idem unum Patri et Filio, manifestum
est inconveniens, quia idem unum sunt per
substantiam et per naturam? Quod si dicere intendit,
non esse unam personam eumdem Spiritum,
eo quod ex duabus prodeat personis, et hoc a veritate
omnino remotum est. Nam ex duobus luminibus
tertium provenit, duobus nequaquam imminutis:
rursus ex substantia et virtute actio progreditur:
ex vena et fonte fluvius emanat: ex Patre et Filio

Spiritus mittitur: et ex Patre et Filio sanctoque
Spiritu mundus creatus est: omnibus itaque patet
minoris falsam esse dictam consequentiam ac conclusionem:
hanc scilicet, diarcha monarchiam exterminat
a Deitate. Nam ex superioribus liquido
apparet, quod neque duo principia, neque duae
nuncupantur causae, Pater et Filius; sed neque Pater
licet sine principio sit, monarchus appellatur.
Monarchia enim naturae, non personae est. Manifestum
ergo hujusce inconveniens, dicentem Spiritum
non ex Patre solo, sed ex Filio procedere: nequaquam
consequi.
CAPUT XII.
Attamen Nicetas ex adverso instat dicens: Si
omnibus quidem qui divina dogmata bene meditantur

inambiguum et indubitabile constat, quoniam
omne quod in Zoarchica et omni conditrice Trinitate
simili modo conspicitur aut communicatur, de
tribus praedicatur, aut singulariter de una persona
dicitur: emissio autem simili modo, secundum
eamdem processionem in Zoarchica Trinitate dicta
non est communis, unius utique omnino erit. Si autem
hoc ita est, utrum Patris fatebuntur solius, an
et Filii? Quorum si Patris? ecce quanquam nolint,
domesticam suam opinionem inficiabuntur: si vero
Filii? Heu! quanta impietas: hanc enim Patri auferunt,
et Filio attribuunt. Quibus concedere necesse
erit, alia propria in invicem permutari et succedere.
Imoque omnimoda confusio atque inordinatio
erit in Deitate, quae alia in ordinem redigit, et neque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.