PL 202, col. 253

De haeresibus Graecorum (Hugo Eterianus), J. P. Migne

ad secundam vero sinistra: et eadem dextra et
sinistra existente, non deperit propria ideo simplicitas:
sed neque divina natura composita dicetur,
eo quod habet virtutem et actionem, personisque in
tribus existat. Per omnem utique modum divina
simplex natura est, et tamen tota Patris, tota Filii,
tota Spiritus sancti est. Quid igitur cuipiam inopinabile
videatur una in tribus personis Deitate
commanente, si duarum personarum inseparabilium
proprietas una est, et dicitur? Amplius: Ex affectionibus
animae, ut quibusdam visum est, quaedam
vestigia in corpore commanent, et ex corporis in
anima, quibus physiognomones, ex corporis idea
portendunt animae affectiones. Quoniam vero ex passionibus
corporis, vestigia quaedam adhaerent animae

(manifestum, dolenti enim condolet, vulneratoque
affligitur), patitur anima non solum in senectute,
sed in ebrietatibus aegritudinibusque: et propter
corporis intemperantiam arcetur ab actionibus.
Quo ab hujusmodi lapsu regresso, rursus perlucet
anima: nec alius tamen innascitur sensus, cum
priorum reminiscatur post ebrietatem. Verum haec
omnia et quaecunque horum similia sunt, ad compositum,
Aristoteles retulit in lib. De anima, dicendo
sic: Sentire, et amare, aut odire non sunt mentis
passiones, sed habentis illam, in eo quod illam
habet, eo quod non moveri animam arbitratus est,
sic nequaquam tamen cum passiva movendi societate,
omnem corpori et animae communitatem abstulit.
Non est anceps alteruter singulares quasdam

proprietates nactum esse, ut rubrum, nigrum, album,
dividuum esse: aliis alibi positis partibus, et
similia his, corpus. Rationalis autem anima absque
corpore intelligere, cum sit in corpore: unum cum
velit intelligat, nullius eorum quae extrinsecus egens,
et quanto majora in se suscipiat, tanto facilius inferiora
dispenset, se cognoscat, seque contempletur,
ex quo monstratur separabile et immortalis, et
utrumque quasdam communes proprietates habere,
ut in toto esse, animal constituere, ab invicem posse
separari, copularique iterum. Dato tamen hodie omnibus
reclamet communitatibus corporis, cuncta
dubitatione suffossa post resurrectionem alicujus
consortium habitudinis adipiscetur; ait enim Apostolus:
Corruptibile hoc induere incorruptionem, et
mortale hoc induere immortalitatem.
Iterum: Seminatur
corpus animale, resurget corpus spirituale [(I Cor. XV)]
:
non quod vertendum sit in spiritum,
sed quod plures cum suo rationali spiritu habiturum
sit communitates: hujus rei omnis dubitationis
nodum ex amussi dissolvere videntur, exoptati
corporis Jesu Salvatoris nostri, ejusque beatae super
omnes mulieres Genitricis subtilitas, levitas, candor
inviolabilis, immortalitatis quoque ac incorruptionis
gloria: quae corporis aequaliter et spiritus esse non
est ambigendum. Cum igitur anima et corpus plurimum
distantia ab invicem, praeter singulares quas
habent proprietates quibusdam communicent: nihil
utique sit inconveniens, si Pater et Filius, non voluntatibus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.