PL 202, col. 36

Rationale divinorum officiorum (Joannes Belethus), J. P. Migne

aperta est, quam simul atque ministri Ecclesiae ingressi
sunt, debent se ante omnia ad sanctorum altaria
conferre, ibique pressa voce prostrati eos implorare,
quatenus et se et suum gregem eorum auxiliis
bene vigilando a principe tenebrarum valeant
custodire et perpetuo in divinis laudibus perseverare.
Sed quoniam campanarum mentionem fecimus,
facile illud nobis concedetur, si quod mysterium
hic lateat, detracto velut cortice aperiamus.
Campana enim significat concionatores, qui perinde
nos ad divinas orationes adhortantur. Lignum vero
quod ultra campanae caput protenditur, crucem declarat
Domini, et cavilla (sic enim ferrum illud pensile
vocant, quod Graeci rectius ρόπαλον nominant,
cujus pulsu campana sonum reddit) mentem concionatoris.

Nam ut campana pulsari non potest nisi
mediante cavilla, ita quoque inutilis ille est concionator,
qui mente non sit praeditus. Caeterum chorda
quae campanae appenditur, sacram exprimit Scripturam,
quia sicut chorda ex tribus potissimum
conficitur funiculis, sic triplex omnino esse dicitur
Scriptura, nempe historica, allegorica atque ethica.
Quod autem campana elevetur ac deprimatur indicio
nobis est sacram Scripturam loqui aliquando alte
et aliquando submisse. Jam ergo redeamus, unde
diverti coepimus.
Pulsatis campanis, hebdomadarius (ita eum appellamus
cujus est tota hebdomada in choro administrare
officium) alta voce incipit: Domine, labia
mea aperies [(Psal. L)]
, id est aperi, ut sit enallage

temporis. Domine, inquam, aperi, et os meum annuntiabit
laudem tuam [(Ibid.)]
At non et antea apertum
os habuit, cum orabat? Habuit quidem, sed is
est loquendi modus; non enim dicitur apertum os
habuisse, quandiu submissa voce orabat, sed tunc
aperuisse, quando illius vox aperte incoepit audiri.
Vel necdum os aperierat ad laudandum Dominum,
licet aperuisset ad orandum. Vel etiam tangit religionem
sacerdotum primitivae Ecclesiae, qui cum
irent cubitum signaculo crucis se muniebant vocem
comprimentes ad tempus usque matutinum, et tunc
demum vocibus in laudem Dei prorumpebant. Sed
quia hoc habet homo a Deo, quod ipsum laudet,
ideo ab ipso petit, ut sibi os aperiatur, inquiens:

Domine, labia mea aperies. Verumenimvero cum diabolus
semper odio habeat laudem Dei, et hominem,
tunc acerrime impugnet, quando se Dominum laudare
promittit, ne laudator Dei a diabolo superetur,
cui haud facile est resistere, divinum implorat auxilium,
cum ait: Deus, in adjutorium meum intende [(Psal. LXIX)]
.
Unde profecto etiam nunc moris est,
ut tunc crucis fiat signaculum. Tum divino fretus
auxilio, quod semper praesto adest cum illud invocabimus,
feliciter auspicatur promissam laudem non
solum Patri, vel Filio, vel Spiritui sancto, sed toti
Trinitati, cum inquit: Gloria Patri et Filio et Spiritui
sancto. Inchoata ad eum modum Dei laude,
cantor, qui est quasi praeco Ecclesiae, vel ejus vicarius,
alios adhuc ante altare suis orationibus insistentes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.