PL 202, col. 434

Epistolae (Petrus Cellensis), J. P. Migne

Et damnum, et damni hactenus patientiam
praestabam; sed amicis, sed dominis, sed veracibus
monachis, qui et si me ipsum vellent invadiare
possent. Sed quid dicam? Plane minus dicam, ne
forte et cum pecunia amicos perdam. Dicam prorsus,
dicam. Quicunque forte hoc audieritis, quod
Cellensis simplicitas sic elisa, ne dicam elusa, si
ab amicis suis charissimis, pro quibus et se, et
omnia sua ponebat, nolite annuntiare in Geth, neque
in compitis Ascalonis. Hoc potius et si non
verius dicatur: abbas vetera non novit debita.
Nam cum audierit et creditoribus satisfaciet, et
fidejussores liberabit, et gratiam amicis aequa lance
rependet. Valete.
Ecce calami nostri valde fatigati pro labore suo

mercedem reposcunt, bibere in calice, post aestum
et hiemem.
EPISTOLA XXVIII. AD EUMDEM.
[II, 4.] Domino et Patri suo charissimo HUGONI
venerabili Cluniacensi abbati, PETRUS humilis abbas
Cellensis cum omni devotione.
Una eademque hora, denique et ore uno, saporis
dulcedinem a medullis epistolae vestrae accepi, et
reciproco munere manum ad scribendum deflexi.
Semper namque nescio quid plus dulcedinis habet
res praesumpta primo voluntatis appetitu, quam
post desiderii tempus. Nolui igitur opportunitatem
tanquam recalefaciendam in horas differre; unde

fueram quasi monitus ipsa tantae majestatis dignatione.
Et primum quidem moram damnosam, sed
bene compensatam, hac satisfactione remitto.
Deinde negligens inveniri apud vos in hujus officii
munere praecaveo. Chartam et chartae scripturam
satis eleganter compositam suscipiens, semel non
aspicio, sed diligentiam hominis, etiam in parvissimis
rebus non praetereundam in memetipsum
cum admiratione replico. Exemplum est certe compositionis
intimae, refiguratus quandoque habitus
in exteriori homine: et vini bonitas calicis accrescit
idoneitate. Suggessit ipsa suae faciei venustate,
quod et exhibuit in lectione, magnum quid in
absconditis suis repositum apportare. De paradiso,
de Aegypto, et de quibuscunque locis Scripturarum

tam pretiosas merces et margaritas plenis marsupiis
ex se refudit charta vestra, quod ad ipsam
coarctata sit intelligentiae nostrae arca. Sed quid
mirum, si dominus abbas Cluniacensis de thesauris
suis tot et tanta proferat, quod et quanta Cellensis
vix efferre valeat? Nonne sic a quodam dictum legimus:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.