PL 202, col. 879

Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne

vigent utilitate, et pulchrius lucent deifica
subtilitate. Quae enim species paradisi non continetur
in forello Psalterii, creationis et restaurationis
humanae? ad plenum ibi mysteria sunt; morum
ibi sufficiens instructio, fidei integra contexio,
pene omnium operum Dei et sacramentorum recapitulatio.
Isaias autem quid nisi suavissimos odores
plane aromatizat? Ezechiel funes intricantes
vix explicat, nec illum sapit qui non solvit. Jeremias
sub obscuro colore, peccata populi lamentatur;
quisque prophetarum juxta suam sarcinulam,
emptorem exspectat.
Moyses plures humero suo affert trosellos valde
graves et importabiles; annuales his omnibus vix
sufficiunt revolutiones: revolve et lege meliora id

est lege et memoriae commenda, quia grande lucrum
est mandata Dei scire et facere; de hoc enim
dicitur: Negotiamini dum venio. Qui legem Dei,
non ut melior fiat, sed ut gloriosior appareat, legit;
non negotiator est gratiae, sed explorator vanae
gloriae; nisi de lectione sensum bonum in intellectu
reposueris, a foro vacuus redibis. Si vero bonitatem
et disciplinam, et scientiam per lectionem et
meditationem divinae Scripturae memoriae commendaveris,
non sine lucro ad propriam familiam
remeabis? A Moyse igitur viro omni disciplina erudito,
et inter omnes mansuetissimo, eme de prima
sarcinula, quae est in Genesi, unde, et quo, et qua
veneris; scilicet de paradiso per inobedientiam, in

mundano exsilio. In eadem considera delectabile
arborum nemus, et in quatuor capita divisum paradisi
fluvium et venam pretiosarum gemmarum,
atque auras vitales et salubres uno deperditas peccato.
Longiori textu perge contrectare usque ad
benedictiones Jacob, singulas pro interjecta copula
species valde utiles, vel ad remedium mali, vel ad
compendium boni. Succedit huic . . ..
SERMO LXXIX. DE EODEM II.
Negotiamini dum venio [(Luc. XIX, 13)]
.
Nullus scholarium Jesu omisso sapientiae studio
mundi et carnis curis animum suum involvere
salvo suo proposito potest; rejicit siquidem, et a
se abjicit torpens otium lex Dei: quae inculta marcessit,
neglecta putrescit, transgressa occidit. Idcirco

die ac nocte meditanda, colenda est et servanda,
ut doceat ad postes suos excubantem, colonum
suum ditescat, obedientem regia torque
exornet.
Diligit Deus legis suae lectores et dilectores, et eo
largius et latius arcani sui penetralia expandit pulsatus,
quo vehementius deprehenderit discipulum
quaelibet frena laxare studii, ut mores magistri
ebibat in mandatis suis, et a contrariis abstineat.
In solemni igitur et copiosa frequentia pendentium
ab ore ipsius scholarium, unum reperit prae caeteris,
medullis suis commendantem praecepta magistri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.