PL 202, col. 884

Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne

qui nullius eget, penes se remanere sublata spe
remunerationis non patitur; unde et Petrus cum
dixisset: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus
te; adjunxit: Quid ergo erit nobis? et Dominus: Amen dico vobis, quod vos qui reliquistis omnia, et
secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius
hominis,
etc. [(Matth. XIX, 27.)]
Alibi quoque cum dixisset: Vos autem quem me
esse dicitis [(Matth. XVI, 15)]
, et Petrus respondisset: Tu es Christus Filius Dei vivi
[(ibid., 16)]
, simili pene
verborum ordine subjunxit: Et ego dico tibi, quia
tu es Petrus, etc. [(Ibid., 18.)] Cum ergo dixisset: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus
meis;
addit: Et ego dispono vobis, etc.; animadverto
in hac recompensatione duas filias Laban; unam in

mensa, alteram promissam in regno; majorem, id
est priorem, in mensa; minorem, id est sequentem
in regno. Lippam oculis in mensa, decoram
facie et venusto aspectu in regno: inde est quod ex
adverso mensae ponitur in tabernaculo candelabrum,
ne desint usquequaque mensae Dei subsidia lucis;
quae stat in latere aquilonis, unde venit ventus turbinis,
a principe namque tenebrarum, qui sedet in
lateribus aquilonis, caecitas ex parte contigit in
Israel, ne videatur gloria Dei in hoc mundo, nisi in
nube sacramentorum.
An mensa igitur altaris Lia, licet major natu in
promissione, cum dicitur: Ut edatis et bibatis super
mensam meam [(Luc. XXII, 30)]
; laborat tamen videre
quae ibi apponuntur et consecrantur, sed non

potest, non propter defectum existentis in illo sacramento
veritatis, sed propter detrimentum luminis;
nunc enim videmus per speculum ex candelabro
fidei, et in aenigmate opertorii, quod est species
panis et vini; verumtamen cum septem dies transierint,
et venerit quod perfectum est, tunc evacuabitur
quod ex parte est; tunc in regno claritatis,
non stando et laborando edemus et bibemus, sed
sedebimus judicantes duodecim tribus Israel; tunc
Rachel copulabitur nobis decora facie et venusto
amictu. Sed quia adhuc in via sumus et sine viatico
deficimus, ad mensam divitis redeamus, et qui de
mensa, vel sub mensa, vel in mensa, vel ad mensam
vel super mensam communicent videamus.
Super mensam namque indubitanter est ille de
quo ait Apostolus: Talis decebat ut nobis esset pontifex,
sanctus, innocens, impollutus, segregatus a
peccatoribus, et excelsior coelis factus [(Hebr. VII, 26)]
.
Christus utique Jesus, qui est hostia pura, hostia
sancta, hostia immaculata; hostia pura ab originali
peccato; hostia sancta ab omni actuali; immaculata
ab omni etiam veniali. Agnus enim est Dei qui non
tangit, sed qui tollit peccatum mundi. De mensa
edunt universae familiae Christianorum, qui per fidem
sunt in corpore, et de corpore Christi; cibus
namque hujus mensae est gratia, quae pro omnibus
gustavit mortem, ut morte absorpta omnes gustarent
vitam; unde: Oculi omnium in te sperant, Domine,
et tu das escam illis in toto orbe; aperis tu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.