PL 202, col. 886

Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne

itaque catelli et canes edunt de micis quae cadunt
de mensa dominorum suorum. Levitae ad mensam
Domini accedunt, universa vasa sanctuarii, tam in
manibus quam in humeris portantes; portiones bonas
isti obtinent de mensa Domini; primitias enim
spiritus jam habent in fide, et decimas in spe denarii,
qui laborantibus in vinea promittitur et datur.
In mensa sunt qui Deo semper assistunt, et de
adipe frumenti medullam sumunt, melque de petra,
et oleum de firma petra sugunt: ii sunt sacerdotes
et filii Aaron, qui jure Patri succedunt: labia habentes
coccinea de sanguine uvae et morum; dentes
eburneos et hebeninos, de castitate divinorum eloquiorum;
vestem nuptialem de charitate Dei et proximi,
de qua profluunt myrrha mortificationis, gutta

humilitatis, cassia spei, et devotionis, et orationis;
unde: Odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris [(Cant. IV, 11)]
:
ab his quoque procedunt, tanquam
de throno, fulgura excommunicationis, voces exhortationis
et tonitrua comminationis aeternae damnationis,
etc.
SERMO LXXXII. IN COMMUNI CONFESSORUM.
In illa verba: Videte, vigilate et orate [(Marc.
XIII, 33)]
.
Nec securi esse debemus spe vana, nec torpere
fallaci desidia; in altero seducimur, in altero opprimimur,
praemium sperando quod nunquam meruimus
operando. Opprimimur eum nulla circumspectione
solliciti, repentina morte ad causam aeterni

judicii evocamur. Contra vanam securitatem dicitur: Beatus homo qui semper est pavidus
[(Prov. XXVIII,
14)]
. Qui autem mentis est durae corruet in malum.
De corpore damnoso dicit Salomon: Propter frigus
piger arare noluit, mendicabit ergo aestate cum venerit
super eum repentinus interitus [(Prov. XX, 5)]
. Dominus
itaque qui vult omnes homines salvos fieri
tollens securitatem et torporem excutiens, ait: Videte,
vigilate et orate. Videte contra ignorantiam,
vigilate contra diaboli fallacem muscipulam, orate
divinam clementiam. Parum namque est nosse quid
sit faciendum, parum contra inimicum castra ponere,
nisi Dei sapientia et Dei virtus ministraverit
consilium et auxilium: solus Deus illuminat tenebras

nostras; solus qui docet manus ad praelium et
digitos ad bellum, qui est fortitudo nostra et firmamentum
et refugium.
Ut itaque si caecus es lumen recipias, quaere lutum
et sputum Domini? Si lippus, collyrio inunge
oculos tuos; si oculus turbatur, aqua patientiae fomentando,
madefacias illum, et manutergio mollis
responsionis terge illum; mollis enim responsio
frangit iram. Sputum Domini est saliva descendens
ad os a capite, sapientia utique quae incarnata descendit
ad nos a Patre luminum et lutum ex divina
et humana conficiens per unionem, non per confusionem
naturarum, caecum natum per originale peccatum
genus illuminavit humanum, quod in Evangelio
quaerenti quid vis ut faciam tibi? respondit:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.