PL 202, col. 897
Sermones (Petrus Cellensis), J. P. Migne
vel de novo, ego servus tuus, sed ad utero
ego servus tuus, et filius ancillae tuae. O serve, unde
servis? Psallam tibi in cithara sanctus Israel [(Psal.
LXX, 22)]
. Habesne aliud instrumentum, unde cantes? Deus canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo
psallam tibi
[(Psal. CXLIII, 9)]
.
Si forte non bene cantaveris quid? Ego in flagella
paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper [(Psal. XXXVII, 18)]
;
profugiesne ab illo flagellatus? Quo ibo a spiritu tuo?
etc. [(Psal. CXXXVIII, 7)] , et tamen
discedimus a te, vivificabis nos, et nomen tuum
invocabimus [(Psal. LXXIX, 19)]
. Si dejecerit te de
gradu tuo, quid? Elegi abjectus esse in domo Dei
mei [(Psal. LXXXIII, 11)]
; si negaverit tibi panem,
quid? Cinerem sicut panem manducabo [(Psal. CI, 10)]
;
si jecerit tibi lapidem, quid? Quoniam placuerunt
servis tuis lapides ejus [(ibid., 15)]
; si averterit faciem
suam a te, quid? Factus sum conturbatus [(Psal.
XXIX, 8)]
; si mandaverit ut sileas, quid? Obmutui,
et silui a bonis [(Psal. XXXVIII, 3)]
; si in carcerem
te conjecerit, quid? Educ de carcere animam meam [(Psal. CXLI, 8)]
;
si diem agendi constituerit, quid? Non intres in judicium cum servo tuo, Deus?
[(Psal.
CXLII, 2.)]
Si nescieris consuetudinem palatii ejus,
quid? Legem pone mihi, Domine, viam justificationum
tuarum [(Psal. CXVIII, 2)]
.
Suntne tibi gravia et importabilia mandata ejus? Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel et
favum ori meo!
[(ibid., 103)]
perseverabisne in mandatis
ejus? Haereditate acquisivi testimonia tua [(ibid.
111)]
: parum est recipere, parum facere, parum
retinere, parum est etiam acquirere, nisi haereditate
acquirat. Haeses, inquit, sum mandatorum, et
mandata sunt haereditas mea; non minori instantia
servo testimonia Dei, quam bona mea haereditaria;
inde etiam Apostolus: Benedictionem haereditate
possideatis [(I Petr. III, 9)]
. Et vos, fratres charissimi,
populus acquisitionis haereditate possideatis
sanctuarium Dei, testimonia Dei, benedictionem
Dei, quam nobis praestare dignetur Deus, qui est
super omnia benedictus in saecula. Amen.
SERMO LXXXVI. SYNODALIS.
Non habemus pontificem qui non possit compati
infirmitatibus nostris [(Hebr. IV, 15)]
, ne tanquam
inexpertes, et rudes futura ultima dies supremi
illius concilii, quod in Scripturis appellatur dies judicii,
servos patrisfamilias fideles et prudentes
comprehendat; idcirco Domini et fratres charissimi,
congrua aemulatione, sacer iste conventus, tanquam
Agno judicanti, qui habet oculos septem et
cornua septem, sese repraesentat, Deo placita acturus,
et Deo digna auditurus, atque animae digna
reportaturus.
Praeferenda est itaque instructio Dei de fide sana,
quae est fundamentum et firmamentum nostrae Christianitatis;
de spe quae est protectio, et elevatio
tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei; de
charitate quae est operimentum peccatorum, culmen