PL 204, col. 1016

Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne

quae novo hospiti suo potum frigidissimum et domum
ventis expositam offerens, afflictionem corporis
et requiem mentis manifestis indiciis promittebat.
Porro tota silvestris et sterilis, et fere omni
tempore hiemalis, hominibus insueta assueta feris,
aliud non poterat polliceri.
XIV. De ingressu eremi.
Sed non metuit tentationes qui sensit Dei consolationes,
nec nimis esurit panem hominum,
qui frequenter comedit panem angelorum [(Psal.
LXXVII)] : cujus rei non ignarus servus Dei,
in spem ejus de quo legitur, quia erat in deserto
cum bestiis, et angeli ministrabant ei [(Matth. IV)] ,
fervens et intrepidus ad unum accessit fontem, et
gaudens de solitudine, quam juxta cor suum ad

ducendam pauperem vitam aptam invenerat,
omnibus diebus vitae suae ibi se Deo serviturum
spopondit, ut cum quodam annulo, quem de omni
substantia mundi tantum habebat, semetipsum castissimum
virginem Christo desponsavit, dicens:
XV. De professione ejusdem.
Ego, Stephanus, abrenuntio diabolo et omnibus
pompis ejus, et offero atque reddo meipsum Deo Patri,
et Filio ejus et Spiritui sancto, trino et uni Deo
vivo et vero. Et scribens professionem suam, posuit
eam super caput suum, et dixit: Omnipotens et
misericors Dominus, Pater, et Fili, et sancte Spiritus,
qui semper et idem permanens vivis et regnas trinus
et unus Deus, ego frater Stephanus, promitto tibi
me amodo serviturum in hac eremo, in fide catholica;

et propter hoc pono chartam istam super caput
meum, et annulum istum in digito meo, ut in die
obitus mei sit mihi haec promissio, et haec charta
scutum et defensio contra insidias inimicorum meorum.
Quaeso, Domine, ut reddas mihi vestem nuptialem,
et in numero filiorum sanctae Ecclesiae me annumerare
digneris, et ad coenam nuptiarum Filii tui,
sanctissime Pater, animam meam de corpore exeuntem,
charitatis tuae vestem indutam in regnum tuum
cum sanctis omnibus introducas; qui vivis et regnas
Deus cum Filio tuo et Spiritu sancto, per omnia
saecula saeculorum. Amen. Item dixit: Sancta Maria,
mater Domini nostri Jesu Christi, Filio tuo et tibi
commendo animam meam et corpus meum et sensum

meum. His dictis, non est ultra reversus ad saeculum,
sed facto de virgultis parvo tugurio, anno ab
Incarnatione Domini 1076, trigesimum agens aetatis
suae annum, eremum habitare coepit in jejuniis, vigiliis
ac orationibus continuis serviens Domino die
nocteque.
XVI. De cibo ejusdem.
A die namque illa cibus ejus panis et aqua fuit,
et interdum farinulae siligineae modica sorbitiuncula,
quae caeteris caeterarum farinularum sorbitiunculis
minus sapida, necessitati utcunque servit, non delectationi.
In senectute tamen sua, a tricesimo scilicet
conversationis suae anno, modico vino usus
est propter stomachum [(I Tim. V)] , quem ciborum
ariditas et penuria nimis arctaverat; sed carnem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.