PL 204, col. 1020
Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne
inter alios, qui ad eum visitandi gratia venerant,
cum eo semel assisteret, quasi unus de stultis hominibus
locutus est. Ait enim: « Obsecro te, serve
Dei, noli pro me Dominum deprecari. » Admirans
autem ille, respondit ei: « Quid hoc est frater?
Cur ita loqueris? » Miles ait: « Quoddam peccatum
in tantum diligo, quod nullatenus illud vel
odire vel relinquere volo. Timeo autem ne hoc
mihi contingat, si tu pro me rogaveris. Tuis ergo
orationibus aliis auxiliare, mihi vero minime. »
His dictis, miles diaboli recessit laetus, sed fidelis
athleta Christi tristis remansit et anxius. Ingressus
capitulum, tabulam pulsat, fratres congregat,
sed prae lacrymarum impetu qua causa id ageret,
vix illis insinuat: tandem reserato eis sermone militis,
jubet, hortatur, ut pro stultissimo milite cum
eo Dominum studeant exorare. Nec mora, peccator
rediit, et de jam dicta stultitia veniam postulans,
corde et ore suae iniquitati renuntiavit. In quo utique
facto datur agnoscere quantam charitatem habuerit,
qui, donec errantem proximum ad viam
veritatis reduceret, preces cum lacrymis Domino
fundere non cessavit. Est et aliud fidei ejus praeclarissimum
opus, huic non dissimile.
XXIX. De familiari cujusdam liberato.
Nam homo quidam in re familiari satis opulentus,
victualia quae fidelis populus ei in eremo assidue
commoranti charitative mittebat, ferre consueverat;
sed quia longe manebat ab ejus cella, nec
ad eam una die poterat pervenire, in itinere sibi
providerat hospitium, in quo iens hospitabatur et
rediens. Noverat autem illius hospitii dominus
hunc Dei servi famulum habere divitias, et ideo,
suadente diabolo, tradidit eum duobus latronibus,
qui ut ad redemptionem illum cogerent, in speluncis
et in cavernis terrae cum eo latitabant,
ligatum cum tenentes et captum. Post aliquot
vero dies nuntiatum est servo Dei quod familiaris
suus in via qua ad eum veniebat, ab ignotis
hominibus furtim fuerat captus, et quo nesciebatur
adductus. Quod ille audiens prius per
multa loca diligentissime fecit eum requiri, sed nullatenus
potuit inveniri. Tunc fratribus super hoc
conquerentibus et dolentibus dixit: « Cur estis
anxii? Scio cui manifestum est de homine, ubi
sit, et quomodo se habeat. Nudatis igitur pedibus
eamus in oratorium, et gloriosae Virginis matris
Domini, in cujus obsequio captus est, imploremus
auxilium. Nullus enim carcer nullusque locus est,
de quo sine mora eum nobis reddere liberum ipsa
non possit. » Et cum hoc factum fuisset, ecce crastina
die diluculo, proditor hospes cum duobus latronibus
et homine quem ceperant, ad cellae januam
pulsantes astiterunt. Homo vero qui captus fuerat
et ligatus, solutus et liber; fures et traditor vinculis
erant ligati: quod frater ostiarius intuens, et
de miraculo multum gaudens, patri spirituali, qui
more solito eadem hora discipulos instruebat, secreto
manifestavit. Sed Christi servus gaudium