PL 204, col. 1023
Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne
imperfectos vero et inutiles nullo modo sequi
debemus, nec solum nos oportet cupiditatem a nobis
expellere, sed etiam omnia unde posset procedere:
quin etiam si ecclesias nos habere contingeret,
quomodo curam ageremus aliorum, qui mortui
sumus mundo, et membris abscissis a saeculo, pedibus
caremus ad ambulandum, ore ad loquendum,
et ideo nec nostri curam agimus, vel possumus;
quanto minus et aliorum, quemadmodum pastores
Ecclesiae? Nomine autem monachorum non utimur,
quia nomen sanctitatis vel singularitatis sortiti sunt
vocabulum, quanquam omnes Christiani possunt
vocari monachi: attamen illi specialiter monachi
dicuntur, qui sui amplius curam agunt [ f. non
agunt], nec aliud cogitant nisi tantummodo de Deo.
Eremitarum vero vitam imitari minime valemus,
quia in hoc specialiter est vita omnium eremitarum
devitare saeculi tumultus, et permanere in cellulis
suis, quatenus vacent orationi et silentio. »
XXXV. De extollentia viri justi facta a cardinalibus.
Quibus auditis, cardinales legati ipsius prudentiam
et humilem responsionem admirantes, omnibus
qui illic aderant, constanter aiebant: « Dicimus
vobis, ut testificamur, quod aliquem huic viro similem
nusquam invenimus, sanctus enim Spiritus
loquitur in eo. » Et conversi ad eumdem Christi
militem, taliter locuti sunt: « Homo Dei, si fuerit
possibile ut usque in finem ita perseveres, profecto
cum apostolis in regno coelorum numeraberis;
haec sunt enim illorum vestigia. » Sicque data ei
benedictione, et communicatis invicem orationibus
discesserunt ab eo. Ubi si divinae pietatis dispensationem
diligenter et caute perpendimus, evidens
miraculum possumus intueri. Voluit enim Christus
ut servus suus qui a suo vicario apostolico, scilicet
in exordio propositi sui bene agendi habuerat praeceptum,
a viris apostolicis vicarii sui vicariis, in
fine suae conversationis sanctitatis haberet testimonium.
XXXVI. Similitudo.
Hic enim quamdam comparationem ac verissimam,
Deo annuente, facere possumus, ut melius
sanctitas ac bonitas ipsius ostendatur, et quemadmodum
Deus omnipotens ejus sanctitatem certis
voluit declarare indiciis. Recolamus igitur verborum
illorum quae scripta sunt in Joannis Evangelio
de Joanne Baptista, ubi dicitur, quod miserunt
Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et levitas ad Joannem,
ut interrogarent eum: Tu quis es? Et confessus
est: Quia non sum ego Christus. Et interrogaverunt
eum: Quis ergo? Elias es tu? Et dixit: Non
sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. Dixerunt
ergo ei: Quis es tu, ut responsum demus his qui miserunt
nos? Quid dicis de te ipso? Ait: Ego vox clamantis
in deserto, parate viam Domini, sicut dixit
Isaias propheta. Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis [(Joan. I)]
.
Intelligite verborum consonantiam.
Missi sunt sacerdotes et levitae, a quibus? scilicet a