PL 204, col. 1027
Vita S. Stephani (Gerardus Itherius), J. P. Migne
perducant ad gloriam. » Quod mater ejus
audiens, mirata est valde, et egressa domum vocavit
me et monachos quos videtis, et narrans nobis
hoc verbum quod puer dixerat, duxit nos in domum
suam; qui pariter ante puerum venientes, cum ad
intimationem mulieris requireremus ab eo quid
diceret, tam nos quam plures alii qui illic aderant,
ab ore ejus idipsum audivimus, et subjunxit:
« Nunc audio circumquaque per ecclesias et per
monasteria sonare signa. » Et iterum ait: « Hoc
erit vobis indicium quod dico veritatem, quia jam
moriar, nec ultra loquar vobiscum, sed ascendam
cum sanctissimo Patre et angelorum multitudine. »
Quibus dictis, exspiravit, unde sine dubio credimus
verum esse quod dicimus, migrasse scilicet gloriosissimum
Patrem. O felix visio! et quis congruentius
virgini testimonium debuit perhibere, quam
virgo? Ambo namque virgines erant, et fidelis Dei
servus, et puer qui vidit et retulit visionem. Quanti
enim meriti fuerit apud Deum hic athleta Christi,
aliud miraculum quoque potenter ostendit.
XLIV. De revelatione transitus ejusdem apud Turonensem civitatem et Verzeliacum.
Nam mira Dei dispensatione decessus illius apud
Turonum et Verzeliacum eodem die divulgatus est:
quae duo loca ab invicem et a Mureto adeo remota
sunt, quod nisi miraculose id fieret, fieri nequaquam
posset. Cujus rei testes idonei fuerunt peregrini
Lemovicenses, qui illuc causa orandi tunc
erant, certamque rei veritatem postmodum fratribus
retulerunt.
XLV. Quomodo transitum suum per noctem revelavit cuidam canonico.
Sequenti vero nocte cuidam canonico, familiari
suo, per visum apparuit, habitu roseo decoratus;
nec mirum si roseo, quia Christi martyr exstiterat.
Cui congaudens in visione sua canonicus ait:
« Pater mi, quae causa fuit hujus praefulgidae vestis,
quam usque modo non induisti? » « Romani
pontificii mihi a Christo collati signum est, » inquit.
Ad haec canonicus respondit: « Benedictus sit
Deus; nam per talem papam recte sancta regetur
Ecclesia. » Illico evigilans intellexit illum mortis
debitum persolvisse, et celeriter surgens pro commendatione
animae ejus ex integro divinum decantavit
officium. Mutua namque charitate ambo inter
se condixerant, ut ille qui diutius viveret exsequias
alterius celebraret.
XLVI. De nuntiis ad legatos Romanos missis.
Dato itaque sanctissimo corpore sepulturae, discipuli
ejus jam dictis cardinalibus transitum illius
per litteras et nuntium mandaverunt. Cumque in
concilio quod apud Carnotum congregaverant, eis
litterae redderentur, mox obitum ejus omnibus denuntiantes,
coram omni conventu archiepiscoporum
atque pontificum, et caeterorum sapientium de virtutibus
ejus et fidei puritate quam investigaverant,