PL 204, col. 221

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

sollicitudini vestrae injungimus et mandamus, quatenus
ambo pariter accedatis ad locum, et vices nostras
in visitatione exactissima diligentia suppleatis,
ita quidem, ut in praesentia I. abbatis super rebelles
et inobedientes domus ipsius suam cujusque primitus
malitiam visitetis, dignam pro modo culpae exercentes
in singulos ultionem, qua et vos ipsos zelus
ordinis commendabiles faciat, et temeraria perversitas
superborum contra ordinis stimulum inutiliter
calcitrare dediscat. Specialiter autem in priorem
domus ipsius, qui contra Patris imperium retinere
non est veritus prioratum, depositionis sententia
principaliter exeratur; quia non est dignus praeesse
caeteris, qui se contumaciter arbitrio subtraxit abbatis.
Quia vero etiam abbatem ipsum, considerata

hominis qualitate, debere judicamus absolvi, volumus
ut eum ambo pariter seorsum quidem et sollicite
moneatis, ut in capitulo suo coram vobis humiliter
petat ab officio quod bajulat missionem
et quasi sua vos importunitate devincat, quo violentia
quadam remedium absolutionis obtineat.
VIII. Ad conventum Saviniacensem.--Hortatur Saviniacenses ad frugalitatem, ob praesentem, ut apparet, domus eorum inopiam.
Benedictus Deus et Pater luminum, a quo bona
cuncta proveniunt, qui Patri vestro domno abbati
W. plenam contulit et in obtemperando fidem, et
in operando virtutem, ita ut paterno studio sollicitus
sit pro vobis, satagens omnimodis et laborans,

qualiter domus vestra consueto amplius incommodo
non laboret. Induit eum Dominus virtute ex alto, et
roboravit fortitudine manum ejus, ita ut, dum praeterita
cum praesentibus aestimamus, aperte nobis
detur intelligi, humanae pusillanimitatis fuisse, quod
timuit, sed superni esse muneris; quod id opere
convalescit. Rogamus proinde vos, et tanquam filios
charissimos admonemus, quatenus manum ejus
orationis et obedientiae subsidio fulciatis, currentes
et ipsi post eum in odore virtutis suae et vestigia ejus
gressu pacifico prosequentes. Facite, ut complaceat
sibi in vobis anima ejus, et delectetur in vestris
actibus cor illius; quia tunc facile dilucescit nebulositas
teporis, si aspiret in nobis serenitas charitatis.

Porro, si opus fuerit, ut aliquid vobis in quotidianis
etiam stipendiis restringatur, nolite protinus
exacerbare spiritum viri Dei, pro diminutae
stipis impendio murmurantes, sed ipsi eum potius
importuna oblatione frugalitatis monasticae praevenite:
quae nunquam satis ad professionis suae culmen
attollitur, nisi cum universis superfluitatibus amputatis,
intra necessitatis extremae limites coercetur.
Illa vero fraternitas profectibus spiritualibus militat,
quae commodi communis intuitu in iis etiam
quae necessaria videbantur, noxios appetitus propriae
voluntatis abjurat. Quod nunc maxime vobis aemulandum
est et agendum, quando nihil aliud hac discretione
quaeritur, nisi ut domus vestra vobis posthac
in usus uberes amplietur.
IX. Ad Alexandrum papam.--Expostulat de Dolensibus monachis, qui armata manu decimas extorserant a monachis domus Dei ord. Cisterc. et quosdam etiam vulneraverant.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.