PL 204, col. 228

Epistolae (Henricus de Castro Marsiaco), J. P. Migne

quia etsi tales sumus, quod interdum prae occupationibus
multis nonnulla negligimus; hanc tamen
tantamque a nobis Deus avertat amentiam, ut aliquem
de his qui nobis praelati sunt contemnamus.
Inter caeteros autem vos tanto humiliori reverentia
veneramur, quanto excellentiam vestram praepollere
quamplurimis nullo unquam scrupulo dubiae
dissimulationi ambiguimus. Ad pedes igitur gloriae
vestrae praeteritae negligentiae veniam postulantes,
aperiri nobis tandem vestrae familiaritatis aditum
deprecamur, quae in hoc, si placet, primitias
nobis suae dignationis indulgeat, ut gravamen et
taedium ejus quae de vobis facta est electionis avertat.
Profecto enim ex integro me vobis constituetis
obnoxium, si ab hoc periculo reddideritis expeditum.
Valeat sublimitas vestra.

episcopo, H. Clarevallis pauperum servus salutem,
et quas potest orationes.
Apud egregium et benevole meritis virum, qualem
vos esse confidimus, non opus est longo prooemio,
multisque verborum blanditiis, ad impetrandum
quod juste exposcitur, praesertim ubi Deus in causa
esse agnoscitur. Proinde nolumus vos multiplici
suadela diutius detinere; sed quae a vestra sanctitate
requirimus, simplici et nuda prolatione suggerimus.
In episcopatu vestro constat esse novellas
plantationes ordinis nostri quamplurimas, quae
continua rigatione tutaminis atque solatii vestri
plurimum indigent. Has itaque omnes paternitati
vestrae commendatas esse desideramus; praecipue
vero illas quae ad nostram domum specialius pertinere

noscuntur. Sit ergo pietati ac providentiae
vestrae eadem monasteria amore Dei, et nostrae
supplicationis obtentu diligere, fovere ac manu
tenere; quia, si dignanter et pie super ea intenditis,
omnis utique profectus eorum ad vestrum ipsius
honorem et gloriam redundabit. Ut autem circa
hujusmodi laudabile studium vos magis officiosum
magisque devotum habeamus, orationum ac beneficiorum
quae in domo nostra usque in finem fieri
habent, participem vos esse concedimus.
XVII. Ad principem precatoria.--Commendat ei monasterium de Perosa.
Filia nostra pauper et modica domus de Perosa,

fructus quos rigidior inter petras gleba non germinat,
ab uberioris fundi benignitate mendicat; et
quia non habet quo sustentetur ex proximo, victus
sui stipem quaerere cogitur ex longinquo. Hinc est
quod cum sub umbra alarum vestrarum qualecunque
illud suae sustentationis remedium invenisset,
locum sibi ad latus vestrum in plurima anxietate
constituit, non tam de soli fertilitate secura, quam
de propagandis vestrae dilectionis ubertate sollicita.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.