PL 205, col. 23
Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne
Quapropter verbotenus describendum censui, et descriptum in calce operis, hoc est post omnes notas,
reponi.
Illa vero, de qua dixi, varietas, non modo in verbis consistebat, verum etiam in exemplis, quae, quo
plura et ampliora sunt, eo, prae aliis, ad propositi argumenti pleniorem intellectum et probationem magis
conducunt. Haec autem partim auctoris sunt, partim alicujus scholiastae, qui, capite 80 verba Petri
Cantoris citans ( in fine post omnes notas ), ipsum Magistrum nuncupat, quod auctorem de seipso dixisse
minime putandum est.
Vedastinum eleganti stylo scriptum est, sed dolendum multis in textu superabundare, multis quoque
carere. Abundat, dum ea quae marginis sunt, videlicet notas, in textu recipit. Deficit, nec raro, dum
partes veri textus omittit. Id mecum visus est interdum advertisse quidam ejusdem monasterii, ut reor,
religiosus, qui hos defectus notans plumbeo stylo, in lateralibus oris scripsit: Deficit hic.
Nunc, quod ad notas attinet, scias velim, Lector, me fideliter eas subnotasse quae utrius exemplaris
erant; at ubi res exposcebat (quod non raro contingit) pro ingenii et judicii copia, meas interdum
adjecisse, quibus obscura vocabula explicarem, sententiarum citationes depravatas restituerem ac illustrarem;
ea tamen brevitate haec perstrinxi, qua potui, ne pro Verbo abbreviato, Verbum prolongatum
redderem. Si quid autem in illis a me minus recte dictum est, opto illam B. Augustini sententiam
mihi aptari [(De Trinit. l. I, cap. 3. et 2)] : Nec pigebit me, sicubi haesito, quaerere: nec pudebit, sicubi
erro, discere. Proinde quisquis haec legit, ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter haesitat, mecum
quaerat; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, revocet me. Ita ingrediamur simul
charitatis viam, etc.
Hoc, tu, Lector, utere Verbo abbreviato, et polliceor uberem referes fructum. Lectio enim salutaris
et fructuosa est ad peccati cujuscunque fugam et cautelam, ad mores informandos, capescendas
virtutes, ad amorem Dei, mundique contemptum instillandum animo; et, ut verbis cujusdam sapientis
concludam [(in textu Marchianensi, cap. 80, post omnes notas)] : Verbum abbreviatum planum est ad fidem
et morum scientiam habendam. Vale in Domino, et si quis stimulus virtutis ex hac lectione animo
tuo altius solito insederit, pro nostri suscepti laboris mercede, me tuis apud Deum precibus juva.
PETRI CANTORIS VERBUM ABBREVIATUM.
1
CAPUT PRIMUM. Contra superfluitatem et prolixitatem glossarum et inutilium quaestionum.
« Verbum abbreviatum fecit Dominus super terram [(Rom. IX)] .
» Si enim Verbum de sinu Patris ad
nos missum, imo si Filius Dei incircumscriptibilis,
« quem totus non capit orbis, » brevitate uteri virginalis
voluit circumscribi, quanto magis Verbum
sacrae paginae (quod nobis tribuit, et quod nobis in
arrham et pignus suae dilectionis reliquit) voluit
abbreviari: in quo vias et semitas ejus deprehenderemus,
in quo cursus nostri viam breviter et succincte
ad aeternam beatitudinem legeremus expressam?
Superfluitas verborum, imo et infinitas est in
aliis scripturis respecto sacrae Scripturae, quam
respuit illa. Hanc prolixitatem et superfluitatem
verborum philosophus vituperans, et resecandam
ostendens, ait [(SENECA, epist. 2)] : Distrahit nos
librorum multitudo. Itaque, cum legere non possis
quantum habueris, satis est habere quantum legas.