PL 205, col. 32

Verbum abbreviatum (Petrus Cantor), J. P. Migne

suparare, vel ei aequales esse meritis, ut similiter
nobis Dominus ista revelet? Tales dedignantur dicere:
« Mirabilis facta est scientia tua, et non potero
ad eam [(Psal. CXXXVIII)] , » imo potius possunt.
Item: Nec hoc dicere dignatur: « Defecerunt oculi
mei in eloquium tuum [(Psal. CXVIII)] . » Hieronymus [(epist. 104, 8)] :
Non sum tam ineptus, ut credam
me posse carpere ad plenum fructus illius arboris,
cujus radices fixae sunt in coelo. Item: Tales « mammas
sic stringunt, quod pro lacte sanguinem eliciunt [(Prov. XXX)] ,
» vel fundunt. Item: Aquas
« unius moris » quibus « ambulare debemus in domo
cum consensu, » faciunt « aquas contradictionis [(Psal. LXVII)] ,
» quibus contradicunt, et sibi invicem,
et ipsi Domino, ipsisque aquis. Jeremias cap.

XXXIII: « Contritum est, inquit, cor meum in medio
mei, contremuerunt ossa mea; factus sum quasi vir
ebrius, et quasi homo madidus vino a facie Domini,
a facie sanctorum verborum ejus; » et ideo:
« Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis
luxit terra [(ibid.)] . » Si ergo « a facie
Domini » primaria, quae est divina essentia, ad eam
intelligendam et cognoscendam « factus sum quasi vir
ebrius, » etc., ita et « a facie ejus » secundaria, scilicet
« verborum ejus, » quae est de illa, et quam docet
agnoscere. Item: Considerate et discrete praeceptum
est Hebraeis, ne aliqui infra triginta annos constituti,
legerent principium Geneseos, et finem Ezechielis,
et Cantica canticorum: ergo per classes et ad mensuram,
et a fideli, et a prudente dispensatore dispensanda

esset esca sacrae Scripturae. Item: « Domine
Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum
in universa terra: quoniam elevata est magnificentia
tua super coelos [(Psal. VIII)] , » sacrae Scripturae: et ait
« non possumus ad eam [(Psal. CXXXVIII)] : » et ita nomen
ejus inexplicabile et admirabile; similiter magnitudo
ejus, cujus non est finis. Item: Tegenda est
arca ad reverentiam, licet detecta sit quoad caeremonias [(Levit. XVI)] .
Item: Fumus aromo tum temperabat
visum sacerdotis, ne ingrediens templum
nuda videret « Sancta sanctorum [(ibid.)] : » ita et
nunc temperare debemus visum nostrum. Angelus
Tobiae cap. XII: « Benedicite Deum coeli, etc. Etenim
sacramentum regis abscondere bonum est:

opera autem ejus revelare et confiteri honorificum
est; » Glossa: Mysteria Domini tegenda sunt, opera
vero praedicanda. Unde super illum locum Psalmi:
« Mirabilis facta est scientia tua ex me [(Psal.
CXXXVIII)] , » etc. Glossa, etiam textus alibi: « Mirabilia
opera tua, et anima mea cognoscet nimis [(ibid.)] ; »
ergo opera Domini inquiras de ipsis, et de poenitentia,
dandisque consiliis in Ecclesia tractes. Item:
« Os non comminuetis ex eo [(Exod. XII; Joan. XIX)] ; »
et: « Ossa regis Idumaei ne redigatis in cinerem [(Amos II, 1)] .
» Claudatur puteus, ne bos vel asinus
cadat in eum [(Exod. XXI)] . Item: « Juxta eloquium tuum
da mihi intellectum [(Psal. CXVIII)] . » M. Non infra,
non contra, non supra: non audeo etiam dicere,
quod cum eloquio, sed juxta, ne tibi de pari contendere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.